{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De nova stella 53","citation":"Tycho Brahe, De nova stella 53","ref":"53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/53.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"De nova stella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella","urn":null},"verse":false,"words":210,"text":"Licet autem, vbique, tam in Elementari & inferiori, quàm superiori & coelesti Mundo, illustria extent diuini operis monumenta (nullum enim animal tam vile, nulla herba tam exigua, nullum Metallum vel minerale tam abiectum, quin singulare & euidens, Dei Opificis, in illis singulis, conspiciatur artificium) tamen, nullibi magis diuinae sapientiae testimonia, quàm in superiori illa coelestis mundi fabrica conspici existimo. Inferiora enim haec & sublunaria, exceptis hominum Animabus, omnia, Dissolutioni & Alterationi obnoxia sunt: nec in illis, regularis & constans ordinis reperitur conformitas: Coelestia vero & supra lunaria corpora, non solum magnitudine, lumine, & forma, haec inferiora longem exuperant: sed etiam aeterno quodam & diuino quasi tenore, perpetuas exercent suorum orbium reuolutiones, nec à sibi praefinita via, vllam in partem, quicquam declinant, celeriusuem aut tardius quàm constitutum est, motus sui periodos vnquam absoluunt. Vnde, coelestium & supralunarium rerum cognitionem, longem digniorem, harum inferiorum & terrenarum contemplatione, iudico. Et nihil in hoc totius Mundi admirando opificio reperiri existimo, quod magis hominem, exutum terrenis & brutalibus curis, voluptate animi afficere, & in diuini numinis admirationem ac cultum adducere possit, quàm aethereae illius & coelestis Machinae harmoniam, sublimi cogitatione animo versare. Cum vero ita hominum peruersitate comparatum sit, vt quò excellentior Scientia aliqua existat, eo pauciores sui habeat cultores, eoque magis ab inscijs & indoctis contemnetur: & quo difficilior ac sublimior, eo plus, ab ipsis cultoribus deprauata in abusum redigetur.","prev":{"citation":"De nova stella 52","label":"QVE ASTROLOGIAE ALVMNIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/52"},"next":{"citation":"De nova stella 54","label":"QVE ASTROLOGIAE ALVMNIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/54"},"credit":{"text":"Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella","quality":"ocr"}}