{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De nova stella 56","citation":"Tycho Brahe, De nova stella 56","ref":"56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/56.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"De nova stella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"Adde, quod veteres Astrologi, Lunae configurationes & habitus, tunc praesertim considerandas esse statuerunt, quando Luna esset in Athacir, quo nomine, interualla ipsius à Sole octogonica significabant: vt nihil dicam de Crisium Indicatione in morbis animaduertenda, quae etiam dimidias quadraturas beneficio motus Lunaris obseruat. Et quamuis, quidam Medici, alias rationes Crisium, quam ex Lunae transitu statuant, ab inferiori videlicet ipsius Microcosmi Astronomia: tamen non dubium est, hanc, cum superiori consensum habere. Tempora autem harum Solis & Lunae octogonicarum configurationum, non ex vsitatis coelestium motuum Tabulis, siue Alphonsinis, siue Copernianis, aut vllis aliis, mutuati sumus: sed per proprias, in vtriusque Luminaris cursu, aliquot praecedentibus annis, factas obseruationes, illa emendauimus: vt non dubitem, tempora Zysigiarum luminarium, à nobis assignata, propius ad veritatem coelestis normae, accessura, quàm ea, quae ex Tabulis vel Ephemeridibus quibusue petuntur. Quàm enim sensibiliter, haec, à scopo aberrent, ostendunt Eclipsium (vt de coeteris taceam) obseruationes, suis calculis non exacte correspondentes. Quemadmodum nos CATALOGO OBSERVATIONVM COELESTIVM, per integrum decennium elapsum, factarum, & inposterum (si Deo ita placuerit) continuendarum, aliquando manifestabimus: & non solum in motu luminarium: sed etiam reliquarum errantium inerrantiumque stellarum, Martis praesertim & Mercurij, multum adhuc latere scrupuli, ostendemus. Ad haec autem tempora Nouiluniorum, Pleniluniorum, & Quadraturarum, integrarum, mediarumque, coeli & stellarum positum designauimus: non per duodenariam coelestis Machinae distributionem, vt communiter fieri solet: sed veluti octogenariam luminarium in Zodiaco configurationem perpendendam duximus: ita etiam singulis hisce Zysigijs, octogenariam totius coeli diuisionem attribuere, opere praecium visum fuit: idque ea ratione absoluimus, vt singuli coeli quadrantes, Meridiano & Horizonte intercepti, non trifariam, sed bifariam, secarentur.","prev":{"citation":"De nova stella 55-2","label":"CONTRA ASTROLOGOS PRO ASTROLO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/55-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/55-2"},"next":{"citation":"De nova stella 57","label":"CONTRA ASTROLOGOS PRO ASTROLO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/57"},"credit":{"text":"Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella","quality":"ocr"}}