{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De nova stella 57","citation":"Tycho Brahe, De nova stella 57","ref":"57","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/57","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/57.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"De nova stella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella","urn":null},"verse":false,"words":168,"text":"Rationes autem huius diuisionis octogonicae, habemus amplissimas: inter quas, praeterquàm quod loca media inter Horizontem, & Meridianum, post horum circulorum limites, sint maximi roboris (dimidium enim angulum rectum in centro Vniuersi efficiunt) quotidianus insuper Oceani affluxus & refluxus, etiam non obscure testatur, locis, Meridiano Horizontique intermedijs, multum inesse efficaciae. Cum enim Luna, motu primi mobilis, eo quotidiem peruenerit, Oceanus statum suum obseruare solet. Quamuis non ignorem, alios, alias causas huius reciproci maris fluxus, constituere, idque ex inferiori natura & elementari Astronomia: eas tamen, cum superioribus, quibus omnia inferiora parent, consensum habere (vt supra quoque in Crissum mentione testatus sum) mihi dubium non est. Modum vero huius diuisionis octogonicae, non per Zodiacum, vt plerique Arabes, à suis polis: nec per Aequatorem à propriis polis, vt Albategnius: nec per eundem Aequatorem ab intersectionibus Horizontis & Meridiani, vt nostra aetate Regiomontanus factitauit, exequuti sumus; sed veluti totum coelum hac in re considerandum venit, sic etiam diuisionem toti coelo aequaliter & conformiter competentem, instituimus, nulla habita ratione Z odiaci vel Aequatoris, tanquam imaginariorum, in coeli rotunditate, circulorum.","prev":{"citation":"De nova stella 56","label":"CONTRA ASTROLOGOS PRO ASTROLO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/56"},"next":{"citation":"De nova stella 58","label":"CONTRA ASTROLOGOS PRO ASTROLO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/58"},"credit":{"text":"Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella","quality":"ocr"}}