{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De nova stella 59","citation":"Tycho Brahe, De nova stella 59","ref":"59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/59.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"De nova stella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella","urn":null},"verse":false,"words":200,"text":"Sed dimensiones illarum horarum, non vulgari ratione (quae diei artificialis duodecimam portionem vni horae tribuit) exequuti sumus: hic enim modus, friuolis rationibus fundatur, parumque experientiae consonat: sed subtiliori quadam via & peculiari Methodo, hanc diuisionem aggressi, singulas etiam horas, eiusdem diei, inuicem collatas, reddidimus inaequales. Atque haec diuisio, & firmioribus rationibus, & maiori experientia fundatur, quàm prior, & vulgaris horarum inaequalium distributio: vt in tractatu nostro, De horis zodiaci inaequalibus, quas Planetarias vocant, abundem demonstrauimus: adiunctis insuper Tabulis, ex quibus singularum horarum quantitas, per omnes totius anni dies, facilè depromi, & negotium hoc numeris absolui possit. Post Planetas, figurae ipsius & horae Almuten existentes, ascripsi etiam, cum quibus fixis, (, tempore eius Zysigiae commoratur, & quorum Planetarum naturam illae referant: vnaque adiunxi defluxus & applicationes (: à quo videlicet Planeta recedat, & cui proximè accedat, siue corpore, siue quauis configuratione alia. Demum, & mansiones Lunares, etsi à quibusdam repudiatas, tamen non negligendas duxi: eo quòd omnes veteres Astrologi, mansiones Lunae, quas 28, ex diebus suae reuolutionis statuerunt, magni semper fecerunt. Sed initium harum mansionum, non à 20 V deduximus, vt communiter modernis Astrologis mos est: seb ab ipsa prima stella asterismi Arietis, à qua prima mansio nomen habet, quae ab aequinoctio verno hoc anno remouetur 27 P ξ, exordium coeterarum Mansionum instituimus.","prev":{"citation":"De nova stella 58-2","label":"VARIIS ASTROLOGORVM IN COELESTIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/58-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/58-2"},"next":{"citation":"De nova stella 60","label":"VARIIS ASTROLOGORVM IN COELESTIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/60"},"credit":{"text":"Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella","quality":"ocr"}}