{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De nova stella 9","citation":"Tycho Brahe, De nova stella 9","ref":"9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/9.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"De nova stella","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella","urn":null},"verse":false,"words":351,"text":"Ista etenim, quae de hac stella, superiori Decembri exarauimus, non minus quàm ipsum Diarium, sunt immatura, & festinanti calamo, obiter annotata; vt indigna mihi videantur publicari ac in Eruditorum manus venire. Neque enim, cam ob causam à me suscepta sunt, vt publicè edi, & à quibusue legi vellem: sed, cùm haec stella, in Nouembri, superioris Anni, mihi solito more sidera lustranti, ex inopinato apparuißet: rei inaudita nouitate impulsus, coepi eam organis Astronomicis demetiri (quemadmodum in caeterorum & vsitatorum siderum obseruatione, ab ineunte aetate diligentior fui) partim, vt ea, quae in hoc sidere per instrumenta deprehenderem, coeteris, à me factis Astrorum obseruationibus, adiungerem; partim, vt nonnulla, quae ex obserua tionibus concludi & demonstrari poterant, chartis mandata, Diario nostro praefigerem. Vtiliter enim, illud, qualicunque eius Stellae descripti me, ornari posse iudicaui: cùm ipsa etiam Stellae apparitio, labentem hunc annum proximè anteceßerit. Minimè autem omnium decreui, ea (vt prius testatus sum) in lucem aliquando prodire: aliàs, integrum per se, absque Diario, hac de Stella conscripsißem libellum: maioremque, in eo elaborando, sedulitatem adhibuißem: cum non dubitem, hoc inauditum Stellae illius miraculum, multorum, per vniuersum orbem Docto rum virorum fatigare ingenia: &, si quae, hac de re, à quoque conscripta viderint, auidè arripi, & pro vniuscuiusque captu variè diiuditari. Veruntamen si id quicquid est de hac noua Stella pagellarum mi Pratensis, tibi eiusmodi eße videatur, vt sine magna reprehensione publicari, ac ab eruditis legi poßit; tuo arbitrio, vt imprimatur ac in lucem prodeat, concedo: ne nimium videar tuis petitionibus resistere; & plus, hic, amicitiae nostrae detrahere, quam fortè in ipso scripto desiderari poßit. Vt autem, hac in re, nunc tandem tuae aßentiar petitioni, faciunt, non solùm plurimae & iustae, quibus in literis tuis me vrges, adhortationes; sed, vt verum fatear, chartae illae, de hac Stella, è Germania, ad nos allatae, quas mihi, nunc, vnâ inspiciendas misisti, plurimum me eò impulerunt, vt nostras, de eadem, Obseruationes, & iudicium, publicare tibi nunc tandem concedam. Quae enim hactenus, hac de re, à diuersis, in Germania conscripta accepimus; ea (saluo tamen vniuscuiusque honore) non satis sitis numeris constare arbitror. Nam, vt de coeteris taceam, quod hanc Stellam inter Cometarum species referant, ac 12. saltem, vel, vt quibusdam placet, 15.","prev":{"citation":"De nova stella 8","label":"DOCTORI MEDICO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/8"},"next":{"citation":"De nova stella 10","label":"DOCTORI MEDICO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/10"},"credit":{"text":"Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella","quality":"ocr"}}