{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae 101.1-3","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 101.1-3","ref":"101.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/101.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/101.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/101.1.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"Cumque omnia admodum praecisa trutina in his vbique librâssem, tantum abest, vt Longitudines Fixarum priùs à me constitutas, vlteriùs producendas adinuenerim, vt si quid in illis alterandum esset, potius dimidium Scrupulum redundans auferendum foret, quae tamen praecisio otiosa est, peneque inperceptibilis. Cùm itaque bis viceuersa manè & vesperi comprobârim, per Venerem & Solem, Stellarum Fixarum restitutionem praecisam, vtpote Anno 82. vesperi & 85. manè, & nunc etiam denuò proximè elapso 87. manè, & hoc eodem labente 88. vesperi, ita vt collatis, inuicemque viceuersa ponderatis singulis, in idem prorsus Scrupulum earum loca, quo à me prius ordinata sunt, recidant, nihilque sensibilis varietatis vllo modo suggerant, non possum non tam crebrò, varijs Organis examinatae & diuersimodè atque reciprocè comprobatae verificationi acquiescere, praesertim cùm vltimae binae viceuersa habitae Obseruationes, tam probè prioribus suffragium tulerint, & insuper hoc habuerint commoditatis, quòd Venus vtrobique aequaliter ferè à Terra distiterit, & ob id Parallaxium differentias in consimili proximè Altitudine insensibiles obtulerit; Refractionum etiam obstaculo in pari circitèr eleuatione (ita enim Obseruationes ordino, vt quae in ijsdem circitèr Altitudinibus accepta sunt, inuicem conferantur) nihil vitiositatis ingerente. Testimonium etiam non obscurum praebet huic nostrae emendationi Stella ea, quae in Virginis Spica collocatur; Haec enim ex sola Declinatione vnà cum Latitudine; per distantiam à Stellula quadam Dracenis vicina Polo Eclipticae, peculiari ratione priùs sedulò à me inquisita, pr.finitis nostris Sellarum Longitudinibus, citra aliorum mediorum cognitionem, apprimè astipulatur, & in idem Scrupulum; (velut haec & pleraque alia huc facientia, breui, fauente Deo, locupletiùs è certis Obseruationibus & Demonstrationibus, manifesta comprobataque reddam,) consentit. An autem ad tam exactam praecisionem vlli Antiquorum inde ab Astronomiae excultae primordio, vel Recentiorum aliqui, vsque ad haec tempora, peruenerint, & quantum industriae, laboris & temporis (vt de sumtibus Instrumentorum non dicam, qui omni aestimatione maiores sunt) in his enucleatiùs indagandis impenderim, aliorum, rem omnem fundamentaliter intelligentium, esto iudicium; inter quos Tua Cels. vt maiorum illustri prosapia Princeps natus generosissimus: ita etiam ingenij acumine, & iudicij grauitate, ipsaque adeò experientia verè principem locum non minori Eruditionis quàm generis claritudine, meretur.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae 100","label":"CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/100"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae 101.4-5","label":"101.4 to 101.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/101.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/101.4"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}