{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae 125","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 125","ref":"125","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/125","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/125.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":423,"text":"Tu igitur idem quoque tenta in vespertinis Crepusculis, vbi has Obseruationes exactiores esse arbitror proptereà quòd faciliùs animaduerti possit, quando vestigium albicantis Aeris desinat, quàm quando incipiat, dubitante semper Obseruatore, an vestigium illud albedinis pertineat ad Crepusculum matutinum. Ego quoque in matutinis idem experiar. Ad dulcissima igitur illa ex intima & profunda Philosophia hausta nunc venio. Reliqua enim responsione non indigere videntur, nec de Eclipsibus quicquam hîc propter Caelum pluuiosum obseruare potui. Gratias igitur ago tibi quas possum maximas, quòd me in secretioribus istis tàm luculenter erudire dignatus es, atque vt id in posterum quoque facias, à te etiam atque etiam maiorem in modum peto. Cùm ea legerem, penè exclamaui gaudio. Quàm longè veriora sunt & pulchriora, quàm quae in Aristotele traduntur. Sed tu fac vt plura intelligam. Scripsisti in superioribus literis cùm Rami mentionem faceres, omnia constare numeris, ponderibus, & mensura. Hoc igitur quid sit, etiam atque etiam velim mihi explices: addasque, si placet, de spiritibus Sulphure, Sole, & Mercurio, quomodo hi conueniant non solùm alijs rebus naturalibus, verùmetiam corporibus humanis; qui ex his vegetet, nutriat & augmentet corpus nostrum, qui sentire faciat, qui moueat; seu, vt vulgariter loquuntur, qui sit naturalis, qui vitalis, qui animalis. Admodum enim placet mihi vestra Medicina. Item de Fixatione spirituum, quomodo spiritus spiritum figere possit, & alter alterius anima sit, & cur à vobis anima dicatur medium quod spiritum & corpus vnit, cùm in nostro corpore non anima sit vinculum spirituum, sed potiùs spiritus sint vinculum animae. Item vnde calculus in homine generetur, & vnde Podagra existat. Si enim de his me certiorem feceris, nihil iucundius aut gratius quicquàm mihi accidere poterit. Sed fortassis nimis impudenter te onero, nimiumque multus sum in responsione ad posteriores literas. Quapropter ad priores iam accedo. Quòd igitur in vtrisque tàm posterioribus quàm prioribus literis iudicium meum de ijs, quae in secundo Cometarum Tomo mihi transnisso continentur, requiris; id equidem eiusmodi agnosco esse, facilè vt negligi possit. Per te enim tanquàm summus artifex ipse intelligis, quid esse possit, quid non possit. Sed tamen vt habeas quod expetis, ita rem deduxisti, Cometamque illum in aethere cursum suum absoluisse ita demonstrasti, vt nemo hominum artem saltem Mathematicam non ignorans, tibi contradicere possit: idque tàm luculenter & perspicuè, vt nemo luculentiùs aut enucleatius. Quapropter vide vt quàmprimùm reliquos quoque Tomos habeamus. Ita enim non tantùm negotium Cometarum verùmetiam Artem nostram summè promouebis. In tertio Capite facis mentionem maximae Latitudinis Lunae, quam & ipse tecum eandem ferè inueni: sed Caput Draconis abest à Tabulis plùs quatuor Gradibus, vt per distantias & Globum reperi, nec arbitror calculum minorem differentiam producturum, quod facilè examinarem si tempus mihi non deesset.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae 124","label":"TICHO BRAHE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/124"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae 126","label":"TICHO BRAHE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/126"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}