{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae 126","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 126","ref":"126","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/126","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/126.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":425,"text":"De materia Cometarum & quomodo generentur, nihil in eo reperire potui, nisi cap. 9. de generatione caudae, de qua tamen an à Sole anverò à Venere, in cuius oppositas partes ad amussim, vt cap. 7. doces, toto apparitionis tempore porrecta fuit, generetur dubitas, sed tamen in Solis partes tandem inclinas, idque latente ac incomperta adhuc Optica ratione fieri posse putas. Verùm me de tota caudae generatione, an ea per transinissos radios fiat, dubitare non ignoras ex cap. 7. scripti mei ad te transmissi. Cùm enim Cardani, Scaligeri, & Apiani sententiam de generatione caudae recitassem, tandem subiunxi, me, vt ingenuè faterer, in hac de generatione caudae sententia potiùs aliorum iudicium quàm meum sequi. Haerebat enim tùnc temporis semper in animo, caudam eiusdem materiae quamuis rarioris cum ipso Cometae corpore esse oportere, proptereà quod radij Solis etiamsi corpus Cometae transeant, tamen post transitum sine materia, in qua similiter reflectantur, in puro illo Aere apparere non possint: cùm nec post Crystallum aut eiusmodi corpora lux Solis condensata appareat, nisi materiata res subijciatur, in quam Pyramis illa impingat: Item quòd cauda illa sit dispersa, nec radij eius continuentur, sed interdum longè post caput abruptè apparere incipiant, & propter alias causas. Cùm tamen eiusmodi caudatas Stellas nunquàm obseruassem, nec dum formam & habitum caudae diligenter in vlla considerassem, videremque opinionem illam à nullo esse repraehensam: tantis & tàm summis Viris cessi, quod tamen sine protestatione, vt scis, facere non potui. Fuisse verò iudicium illud meum de cauda contra summos illos viros verum, superiore hyeme cognoui. Cùm enim fortè fortuna inciderem in illas Cypnani Ephemeridas, quas deauratas vnà cum sacris Biblijs & Globo seipsummouente paruoque Quadrante semper secum vehere solet Illustrissimus Princeps noster; in principio earum ita scriptum reperi. Anno post exhibitam toti Terrarum orbi salutem supra millesimum quingentesimum quinquagesimo octauo comparuit Cometa, qui 13. Calend. Septemb. obleruatus est ab Illustrissimo Principe ac Domino, D. GVILHELMOLANDTGRAVIO HASSIAE per Torquetum horam circiter nonam in 21. Grad. n, Latitudine 31. Grad. ab Ecliptica remotus, comam versus extremam caudae Vrsae Maioris protendens, cum ipse esset in Asterismo Comae Berenices, vbi sunt Stellae Venereae & Lunares. Inde 12. Calend. progressus est in Gra. 23. na, in Latitu. dinem aut parum aut nihil promouit. Postremò 10. Calend. in 28. Grad. m progressus in Latitudinis 35. cum semisse Gradum. Et cùm esset admodum obscurus, ab Illustrissimo Principe obseruari desijt. Longitudinem cauda non facilè visu assequi potuit. Constat Polos motus Cometae fuisse non procul ab Alrucaba versus caput Vrsae Maioris. Ita erat tota annotatio. Exqua manifestissimum est, caudam illius Cometae neque ad Solem neque ad alium quendam Planetam respexisse, sed per sese suo ductu apparuisse.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae 125","label":"TICHO BRAHE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/125"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae 127.1-4","label":"127.1 to 127.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/127.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/127.1"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}