{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae 136","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 136","ref":"136","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/136","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/136.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"cognoscat me de priori transmissa, quòad Fixarum dispositionem, Sententia ne minimum quid dubitare, quin Caelo ipsi apprimè consona sit, & quia quàm maximè optarem aliquando in Longitudinibus Stellarum non minùs quàm Declinationibus atque distantijs consensum inter nos vniformem iniri posse. Quoniam verò paulò anteà in Solaris semitae iterum redintegratae mentionem incido, mitto T. C. binorum annorum, vtpote huius labentis & proximè instantis Ephemerides, ex hoc ipso neoterico calculo supputatas, vt & haec loca, per T. C. Instrumenta explorentur, & cum priùs transmissis conferantur, vtvt discrimen quod intercidit, sit perexiguum. Sciendum verò has ipsas Solis Ephemerides ad nostri loci Meridianum, quem ab occasu part. 36. Min. 45. remoueri praesuppono, directas esse, vnde Meridianus vester, qualis Cassellis est, vnum proximè Minutum in Solis motu vbique addit. Sumus enim hîc vobis quasi per Horae quincuncem (vt existimo) orientaliores. Addidi quoque Refractionum Tabellam, quae in Sole ad singulos Altitudinis Gradus contingentem Refractionem, qua altior apparet, quam reuera est, manifestat, id quod hactenus desideratum est; vt Cels. T. non saltem in Borealibus signis per applicatam Altitudini obseruatae Parallaxin (cuius etiam numerationem in altera Tabella, prout nobis in vsu est, ad triplicem Solis à Terra remotionem subiunxi) locum examinare possit; sed etiam in Australioribus, quàmuis Refractioni euidenti obnoxijs, hanc ipsam per dictam Tabellam praecauere, sicque per totum Annum, praesertim quando Sol in ijs Signis moratur, quae diurno spatio, aliquantulam Declinationis variationem admittunt: Eius curriculi metam ex Obseruationibus Meridianis cum nostro calculo conferre, comprobareque dabitur. Etsi enim Refractiones non adeò praecisè ad quasuis Altitudines praefiniri possint, quin aliquando dimidij Scrupuli vel ad summum integri in illis discrimen, ob non eandem Aëris vbique puritatem cis vel vltrà oriatur; tamen hanc quam definiui, illarum quantitatem è plurimis aliquot elapsorum annorum sedulò factis animaduersionibus concinnatam, non dubito ijs Refractionibus, quae medio modo & vt plurimùm proueniunt, vtiliter satisque benè responsuram, cuius etiam periculum à vobis pluribus inuicem collatis aduersionibus institui potest. Sed ne T. Cels. & nunc fortè alijs negotijs intentam nimium remorer, finem Epistolae imponam. Deumque oro, vt T. Cels. diutissimè incolumem & prosperam gubernet. Iamque T. Celsit. quàm optimè valeat. Datae Vraniburgi 21. Februarij, Anno 1589. T. C. addict.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae 135","label":"135","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/135"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae 136-2","label":"TICMO BRAHE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/136-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/136-2"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}