{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae 165","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 165","ref":"165","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/165","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/165","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/165.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":410,"text":"Necdum tamen video, cur vllis tuis opinionibus, de quibus inter nos cotrouersum est, assentiar: Neque euidenter demonstrabis, me quippiam eorum, quae ad te hactenus vel obiter scripsi, aut aliàs emisi, quod vllius sit momenti, retractasse, Quemadmodum tu non pauca vel in his ipsis literis, anteà acriter defensa, non saltem in dubium vocas, sed prorsus irrita esse cupis. Vt te non asseruisse Prophetas in Physica nihilo plus calluisse, quam vulgus iners: Et Mosen de duobus magnis luminaribus loquentem contra Geometricas Demonstrationes fecisse, quasi hoc non esset detrahere sacris literis: Quaestionem de motu Terrae Copernicaeo motam, cùm materia Caeli implicare, atque hanc ex Augustino atque alij Neotericis Theologis, confundendo Caelum & Terram niti probare: Tetitulum Tomorum meorum de Cometarum caelesti generatione non reprehendere, cum anteà obieceris me corruptionem in Caelum introducere, si generationem astruam. Cometarum caudas tot verbis, tùm etiam ex Obseruatione aliqua, anteà tanquam partes corporis essent, ex eâdem materia constantes asseuerâsse, & iam non amplius ea pro veris habere, imò ipsam Obseruationem perscriptam infectam cupere: Totam de Cometarum generatione sententiam, prius adeò vel propter Graminaeum quendam, mihi obtrusam, nunc ità posthabere, vt integrum caput ea de caussa in scripto tuo mutandum, aliterque tractandum censeas: Trabes discurrentes, anteà à Sole illuminatas, nunc lumine eius orbare, & si quae sunt alia Corollaria. Nolo enim omnia nimis scrupulosè eruere. Haec tamen non ideò recenseo, quod te deuiationes tuas agnoscere atque emendare exprobare velim. Id enim laudo, & vtinam saepius sic feceris, teque à veritate Temporis filia, vti rectè dixisti, instrui permiseris. Sic centrum Circuli quod est vnicum, collineatius attigeris. Si ostenderis vnquam me aliqua scripsisse quae reuocatione indigeant, gratias habebo; Me quicquam meorum adhuc retractasse nec dum sum conscius; non quòd id fieri nequeat, vt sumus homines, sed quia quod tu in nostris scriptis te videre dicas, nondum meis patuerit oculis, neque id adhuc agnoscam. Comparatio illa, quam proposui, tibique aliquatenus explicui, inter liquorem Aquae & Vini, vtroque depurato, respectu materiae Aëris & Caeli, fortè maiorem merebatur acceptionem, quàm vt ita exciperetur. Reuera enim Caelum ita se habet ad Aërem Elementarem, sicut Spiritus aliquis Vini vel alterius generosi liquoris ad Aquam defaecatam. Et licet Diaphana penè eadem sint, tamen supstantia longè diuersa. Neque scio an melior comparatio è rebus terrestribus deduci possit. Hinc est, quòd quidam Philosophantium Vini praesertim Spiritum aliquoties modestè exaltatum depuratumque, ac tandem circulatione continua atque diutina ab Elementari intemperantia liberatum, Aether appellare, vel Caelum Philosophicum non dubitârint, quàmuis an id ea ratione fieri queat, qua illi proponunt, vt quaedam alia non desiderentur nunc dicere nolim.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae 164.5-6","label":"164.5 to 164.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/164.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/164.5"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae 166.1-4","label":"166.1 to 166.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/166.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/166.1"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}