{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae 168","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 168","ref":"168","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/168","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/168.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":400,"text":"FRISCHLINVS de quo scribis, huc non venit, neque literas vllas à te misit, aliàs non inhumaniter à me excipiendus. Audiui enim virum esse variae literaturae & facundum. Facis insuper mentionem Molendini Papyro conficiendae idonei, quod me extructurum indicaui, ne toties & tam diu charta impressoria pro meis lucubrationibus excudendis, è Germania afferenda frustrer, idque principi tuo placuisse ais, quod facilè credo. Nam & in his confluentiam quandam inuicem habemus. Quemadmodum enim ipsius Cels. Architecturâ, Aggeribus, Fossis, Aquaeductibus, Piscinis, Hortis & Molendinis similibusque Mechanicis structuris conficiendis delectatur, sic & ego pro meo modulo, praesertim Aestiuo tempore, quando altioribus vacare non licet, haecque commodius tractantur. Nam & illa Geometricum quid redolent, si modo debita Symmetria conficienda sint. Molendinum illud iam paratum est, aggere altissimo latissimoque sufficientem Aquam tam Aestiuo quàm Hyberno tempore cohibente, Rotaque 12. vlnarum is Diametro minima Aqua impulsa, & duplex praeter Papyraceum opus peragente. Piscinis etiam quàmplurimis hinc inde ordine dispositis, vt quando necesse fuerit, hae quoque Moletrinae Aquas suppeditare queant. Haecque omnis ante paucos annos sicca erant. Quin & alterum Molendinum pro Rusticis mei & opificibus, in vicinia circumhabitantibus hic molior, vbi etiam nulla penè Aqua in promptu nunc putatur. Nolo enim, vt alij Chartaceas operas & quae ad propria mea domestica pertinent, perlustrent atque intempestiuius interturbent. Si Victorinus Schonfeldt huc filium suum miserit me inuisendi caussa, per me illi id licet: Quamprimum illi vel mihi ita videbitur, vt ad suos remeet, vtrique satis liberum erit. An promotus sit in Magistrum liberalium Artium nec ne, apud me perinde est, Mallem tamen illum talem esse, quàm appellari. Sed hoc non tam leui pretio prostat; sufficeret harum discipulum esse. Sed video mi Rothmanne me in respondendo tuis strictioribus & festinanti calamo, vti apparet, exaratis literis fuisse nimis copiosum, quod eò promptius admisi, ne tuam paucitatem (tanquam retaliationi nimiùm indulgendo) vel prorsus nulla, vel etiam breuiore rescriptione vlcisci velle viderer. Licet enim ego & pluribus nunc, quàm tu istas scribendo vel fortè vnquam aliàs implicer negotijs, tamen haec tuis quin responderem adeoque luculenter, nullis alijs impediri volui occupationibus; quod & in vltimò datis praeter morbum quem significabam, reuera ita se habuit, vt tanto interlapso tempore tibi procul dubio & commodius minusque aduersum rescribendi suppetierit otium. Si tamen quid in his liberioris admonitionis scriptum est, in meliorem partem accipe & communium studiorum Amori tribue. Vale & si vacat, iam statim rescribe, vt ad Nundinas proximè instantes Deo volente responsum denuò nanciscaris. Has interea festinanti quoque calamo exaratas boni consule. Iterum feliciter vale. Datae Vriniburgi 24. Nouemb. Anno 1589.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae 167-2","label":"167","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/167-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/167-2"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae 168-2","label":"TICHO BRANE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/168-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/168-2"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}