{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae 172","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 172","ref":"172","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/172","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/172","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/172.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"de Opere illo tuo â te huc mittendo. Id itaque iam Illustrissimus Heros adeò vrget. Quod igitur superioribus feci literis, illud adhuc à te vehementer etiam atque etiam maiorem in modum peto contendoque, vt fidem meam redimas. Deinde etsi Illustriss. Princeps noster superiori Autumno nihil literarum ad te dedit, varijs modis impeditus, tamen nihilominus aliquas iam à te expectat, praesertim de statu tuo quid agas, & quid iam tibi sit de Astronomicis laboribus prae manibus: Nec ipsi gratior vlla est, quàm sibi quae BRAHAE praescripsit pagina nomen. Sed non dubito, quin in his omnibus Illustriss. ipsius Celsit. sis cumulatissimè satisfacturus. Cum item Illustriss. & Clementiss. Princeps meus mihi mandarit, vt per hunc doctissimum sanè virum tibi scriberem, facilè per te intelligere poteris, Illustriss. ipsius Celsit. hoc suo ad me mandato hunc tibi eò commendatiorem reddere voluisse. Sed tamen id per te propter studia Philosophica facturus es, vt non ignoro. Cognoui etiam ex lit eris fratris mei Iohannis, quod disputationes nostras ad Dn. D. PEVCERVM miseris, quodque Dn. PEVCERVS alia consilia proferat, nec mihi aut tibi suffragari velit. Sed haec quo sint habenda loco tu intelligis. Nihil consilium hîc, nihil humana valet authoritas. Doctrinam Triangulorum qui intelligit, sua sponte in veram pedibus ibit sententiam. Tu fac responsione tua, vt ad dulcissimas nostras Philosophicas disputationes redeamus. Sed fortassè plus quàm sat erat. Tu igitur Nobiliss. & Excellentiss. Dn. TICHO quàm optimè vale, quaeque scripsi in optimam partem accipe. Cassellis, 6. Calendas Augusti, Anno 1589. T. T.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae 170","label":"AVTOR AD LECTOREM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/170","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/170"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae 172-2","label":"CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/172-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/172-2"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}