{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae 174","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 174","ref":"174","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/174","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/174.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"ILLVMINO VVILHELMO, HASSIA LANDGRAVIO, Comiti in Catzenelnbogen, Dietz, Ziegenhain & Nidda: Principi ac Domino suo Clementissimo. S. P. DVAE AD T. CELSIT. HOC TEMPORE FERSCRIBEREM, Princeps Illustrissime. Etsi non multa occurrerent, fimulque vererer, ne meis importunis literis T. Celsit. Reipub. negotijs occupatiorem molestarem (nam & semel atque ite() rum iamdudum literas, quibus nihil responsum est, transmisi, vnde T. Celsit. alijs curis auocari, neque his vacare collegi.) Attamen, quoniam nouum quoddam Phoenomenon sese proximè antecedentibus diebus, coelitus conspiciendum exhibuit: Cometes videlicet aspectu non adeò magnus, sed pallido & subobscuro vultu lucens. Sciens T. Celsit. huius apparentias cognoscendi cupidam esse (ex quo in vltimo, ante quinquennium viso, simile quid à me expetitum sit) non supersedendum duxi, quin aliquid literarum, vel hoc saltem nomine ad T. Celsit. mitterem, veluti paulò ante T. Celsit. Mathematico scribens, quando nonnullas in eodem Cometa obseruationes continuassem, me facturum spopondi. Circa illudipsum enim tempus Cometa apparere coepit, & expectandum erat, donec ratas aliquot in eo animaduersiones nancisci licuit. Ne igitur res diutius differatur, quae hactenus sedulâ denotatione explorata habeo, T. Celsit. communicanda duxi, vt cum sui Mathematici in eodem Cometa obseruatis (nec enim dubito eundem etiam à vobis animaduersum esse) conferre queat. Occasio autem qua illum primum conspeximus, erat huiusmodi. Die 23. Februarij, cùm Veneris Stella terris descendendo appropinquans, circa maximam à Sole remotionem versaretur, nactus post quatriduanas aëris obscuritates, exoptatam aliquam serenitatem, illius obseruationi sedulò attendendum censui. Siquidem ex dato ipsius loco, in remotissima, respectu Solis, tam Vespertina, quàm Eoa dispositione, ad Apogaei atque Eccentricitatis cognitionem perueniri posse, prout quoque à Ptolemaeo & Copernico factitatum est, T. Celsit. non ignorat. Non paucas igitur eiuscemodi à Sole digressiones maximas, matutinas atque vespertinas, iam anteà aliquoties exploraui, quibus & hanc adiungere satagebam; vixque bis vel ter Venus iam Instrumentis denotata erat, vbi ex improuiso Stellam quandam subobscuram, inter Andromedae atque Arietis Asterismos, iuxta Piscem Borealem sese praeter solitum ostendentem, cùm nullam eiuscemodi illic esse oportere satis perspectum haberem, animaduerteremus, quae etiam subinde radiolos quosdam ad verticem exerere cernebatur. Neque enim Crepusculum vespertinum iam satis praeterierat, vt Stellae minùs conspicuae euidenter discernerentur.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae 173-2","label":"T. TICHOBRAHE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/173-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/173-2"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae 177","label":"T. TICHOBRAHE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/177"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}