{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae 25","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 25","ref":"25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/25.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":399,"text":"Sic etiam non modo ex prioribus, sed & huius nostri Mathematici diligentissimis Obseruationibus aduertimus, Stellas fixas longè aliter se habere, atque in Tabulis est annotatum; plurimas siquidem earum, tam in Longitudine quàm Latitudine ad aliquot gradus aliter dispositas depraehenditur. Accedit & hoc quod Latitudo, quae tamen consensu omnium Astronomorum debebat esse inuariabilis, in multis & penè omnibus valdè sensibiliter, ad dimidium etiam gradum, aut plùs immutata sit; An id euenerit vitio Typographorum, aut quod Stellae fixae in se motum proprium aliquem habeant, tibi vt praecipuo huius temporis Mathematico, qui etiam manum operi admoues, nec sub tecto delitescenti, vt plerique sunt, dijudicandum relinquimus. Instrumenta quoque nostra omnia, ei quem ad nos misisti inspicienda concessimus, isque tibi de ijs pleniùs referre potest: At sanè Sextantem non ducimus, aspernandum. Eo siquidem binarum Stellarum intercapedinem aliquoties inquiri per Mathematicum nostrum fecimus, & cum eandem ipsimet obseruaremus, etiam loco mutato Angulo Instrumenti, denuoque distantiam reuidendo, eandem ita exquisitè colli nauit, vt intra primam, secundam & tertiam Obseruationem, ne quartae quidem partis vnius minuti, differentia animaduerteretur. Quod si itaque erroris quicquam subsit, id nostro iudicio, non tam subtiliter Centro visus ascribendum venit, sed pot us artifici rem tractanti. Porrò iudicium tuum de inquirenda vera Altitud ne Poli vel Aequatoris libenter cognouimus. Nam & nos depraehendimus, huiusmodi si ex Altitudine maxima Solis in vtroque Tropico requirantur, cum Obseruatione S. ellarum circumpolarium omninò non coincidere. Ideoque Opera Mathematici nostri aliquot Stellas, quae non occidunt iu Meridiano, cis vel vlera Polum obseruari curauimus, vt in adiunctis videbis, atque inde Eleuationem Polarem huius loci, & quae his accidunt desumsimus. Quin & aliquotiam retrolapsis Annis, Refractionem valdè sensibilem, tum in Sole, tum etiam in Stellis circa Horizontem inuenimus. Semel etiam Veneris Stellam Occidentem, quam diligentissimè obseruauimus ad Horae penè quadrantem, Stationariam apparentem, adeò vt eo tempore raptu primi mobilis nihil moueretur, atque adhuc appareret eleuata duobus & ampliùs gradibus supra Horizontem, cum totidem reuerà esset sub Horizonte. Deinm dè autem quasi ad momentum euanuit, quae omnia nobis videbantur miractz losa, nisi Vicellio in suis Opticis horum rationem praebuisset. Mittimus in Tuper bona tamen fide, vt reseruentur, neque dum spargantur, sed saltem cuam tuis conferantur, Obseruationes aliquot praecipuarum Stellarum, à Mathematico nostro, cum in Meridiano, tum per Sextantem acceptas; Quas si ad calculum reuocare placuerit, loca vera tam Longitudinum quàm Lzatitudinum Stellarum eruere facilè erit. In Globo nostro ritè conueniunt, nil iilominùs Mathematicus noster eas omnes per calculum reformabit. Globis enim extrema etiam diligentia fabrefactis, ad amussim non est fidendum.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae 24","label":"HASSIAE: COMES IN CATZENELLEBOGEN, DIETZ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/24"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae 26","label":"HASSIAE: COMES IN CATZENELLEBOGEN, DIETZ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/26"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}