{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae 250","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 250","ref":"250","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/250","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/250.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"Habet autem hic Quadrans à centro ad circumferentiam 4. cubitos, Cylindrumque apud centrum Orichalcicum, quo intermediante per pinnacidium, quod in limbo mouetur, rimulas habens ipsi Cylindro vtrinque parallelas. Altitudines Stellarum adamussim collineare licet; vmbra huius ad interius pinnacidij planum Solis altitudinem discernente, prout etiam in altero, de quo priùs diximus Chalybeo fit Quadrante. Est autem ipsa circumferentia huius Quadrantis in laminâ Orichalcicâ adeò subtiliter subdiuisa, vt singulorum Graduum singula sexagena Minuta, adhuc quadrifariam distribuantur, totâ illâ diuisione per puncta transuersalia, niore nobis vsitato, administratâ; sicque huius Quadrantis beneficio, Altitudines coelestium corporum, intra quartam Minuti partem coelitùs dimetiridatur, & hae, collatione saepenumero factâ cum ijs Siderum sublimitatibus, quae per antedictum Chabyleum Quadrantem (qui hoc aliquantulo maior est) eodem tempore depromuntur, quàm aptissimè inuicem congruere deprehenduntur; adeò vt vix sextae partis vnius Minuti differentiola incidere possit, id tamen saepiùs vel rarius, prout collimatores suo sategerint officio. Concordant etiam hae Altitudines, hisce duobus Quadrantibus in Meridiano factae, adamussim cum ijs, quae per Orichalcicum Quadrantem superiùs in arce parieti murali cubiculi Notholybici affixum denotantur, tum quoque cum alijs Instrumentis eidem vsui deputatis. Habet quoque hic Quadrans suum circulum Azimuthalem superiùs muro circulari incumbentem, qui etiam Orichalcicâ laminâ superinductus est, & diuisiones graduum Azimuthalium subtiliter & exquisite praebet, ipsissimâ Meridiei lineâ non ex Altitudinibus Solis vel Stellarum, vtì communiter facere consueuerunt, sed ex ipsâ Polari Stellâ, quando vtrinque iuxta maximam à Meridiano digressionem versatur, & quasi in vnà lineâ aliquanto tempore ascendendo vel descendendo consistere videtur, subtilissimâ & infallibili viâ in hoc Horizontali limbo peruestigatâ, ad cuius etiam indicationem, caetera, in quibus sic opus est, Instrumenta disponuntur, vt Meridiano coelesti exquisitissimè correspondeant.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae 249","label":"MICOLAVS COPERNICVS TORONENSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/249"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae 251-2","label":"MICOLAVS COPERNICVS TORONENSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/251-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/251-2"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}