{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae 271","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 271","ref":"271","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/271","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/271","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/271.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"Nos, vt id vicissim clementi gratiâ promereamur, haud erimus immemores. Illa enim praecipuè, quam iam ferè biennium habemus mascula Alce, ad coitum procliuis est, si modò suae speciei saemellam haberet. Quòd ad eam, quae proximè elapso Decembri accidit, Eclipsin Lunae, & eiusdem obseruationes pertinet; est quod eandem absente Mathematico nostro ROTHMANNO (qui ne adhuc quidem propter diuturnam, quam praetendit valetudinem, ad nos redijt) non satis obseruauerimus; eius tamen calculum & delineationem à Mathematico quodam alio nostro, quem ex Vniuersitate nostrâ Marpurgensi vocari curauimus, consignatam mittimus, quemadmodum ex adiunctis videre est. Celare te insuper nequimus, Caesaream Maiestatem ante aliquot dies clementissimè ad nos scripsisse, & petijsse, vt ad Caesaream eius Maiestatem Automatopaeum nostrum IVSTVM BYRGIVM cum eo, quem antea fecit, Globo, in quo motus Planetarum repraesentauit, transmitteremus; quod nos Caesareae eius Maiestati denegari noluimus; quapropter praedictum Automatopaeum nostrum, primo quoque tempore ad Maiestatem eius Caesaream ablegare decreuimus; ita tamen vt se quamprimùm iterum apud nos sistat, sic vt confidamus instanti Michaëlis festò, hic denuò eum adfuturum. Et tametsi is tuo rogatu Aurifabrum aliquem, qui Automata & Horologia quodammodo tractare sciat, libenter ad te mittere velit, nullum tamen eorum, hoc tempore, hîc inuenire licet. In suo autem suscepto itinere, dictus noster Automatopaeus, detali aliquo Aurifabro vel Automatopaeo sciscitabitur; & si quem reperiat, cum illo tuo nomine aget, vt se ad te conferat. Quae filius noster Landgrauius MAVRITIVS ad te perscripsit, & in commendationem Operis tui Astronomici composuit, hisce adiuncta habes; petimusque clementer vt vbi Opus illud absolutum erit, eius ad nos Exemplar quamprimum perferendum cures. Haec nos tevicissim celare clementer noluimus, & sumus gratiosâ voluntate benignè erga te semper affecti. Datae in Vrbe & Arte nostra Cassellana, 2. Aprilis, Anno 1592. WILHELMVS LANDGRAVIVS.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae 268-2","label":"TICHO BRANE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/268-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/268-2"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae 271-2","label":"HASSIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/271-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/271-2"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}