{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae 290","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 290","ref":"290","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/290","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/290","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/290.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":368,"text":"Mox, quod Caelestes circuitus, & Numeros ex Hypothesi diductos Cometae illi attribuam, quodque id imitatione MASTHLINI & CORNELII GEMMAE faciam inverecundè exprobrat. Cùm potiùs noster in his conatus, apud candida, & discreta ingenia gratiam mereri debuisset. Et tantùm abest, ut ego â MAESTHLINO vel GEMMA illa mea extruxerim; ut potiùs in illorum scripta validiùs, quàm hic ZOILVS facit; sed tamen candidè, & bonâ intentione animadverterim. Et testari posset, si adhuc viveret WITICHIVS, quod nostras de Cometâ illo conceptiones hic conscripseramus, antequàm MAESTHLINI, vel CORNELII huius libelli mihi satis innotuissent: Adeò, ut cùm WITICHIVS anteâ, Cometas omninò sublunares esse, & MAESTHLINVM, atque alios in Germaniâ, qui contrarium asserverunt, hallucinatos fuisse, credidisset, ex meis solummodò Observationibus, & Demonstrationibus convictus, sententiam mutârit: Qvod & in Germaniam rediens, apud multos fassus est; quorum aliqui, & quidam Scotus, huius conterraneus, mihi id ipsum retulerunt. Posteà, quod Arcum circuli maximi Cometae motui attribuerim, & quia illum in omni situ perpetuò observârit, inde probârim, sublunarem non fuisse, prolixè cavillari, & variè vertere, atque invertere; imô etiam Dialecticè transformare, fortè ut Organicum se probet, non intermittit. Vim tamen Demonstrationis vel non perspicit, vel suis sophismatis obscurat. Vtque exemplum det, quo modo Arcus circuli maximi sub Lunâ non minùs quàm in altissimo A Ethere designari queat; Tale ludricum & futile ê suo versuto cerebello promit: Edmburgo recta Vranoburgum proficiscamur, toto cursu uerticibus nostris in octauo orbe maximi Circuli tramitem tenebimus: & sic maris superficiem sulcantes Vranoburgum ueniemus, in Vranô non crimus. Egregia scilicet similitudo, quae non uno vel altero, sed omnibus quatuor pedibus claudicat s quam cachinnis excipiendam, vel potiùs exsibilandam, quàm seriâ aliquâ responsione dignandam, tute & alij harum Rerum gnari sufficienter intelligitis: cùm etiam per se intentioni nostrae nihil officiat. Posteà speciosa quadam & fucatâ Demonstratione ostendere nititur, posse Cometas, seu, (uti scopticè loquitur) Pseudoplanetas meos, Circulum describere maximum, & nihilominùs in Aëre longè infra Lunam versari; ita ut Parallaxin quinque Graduum admittant. Idque potissimùm ex motu eius proprio, qui Parallaxin exhaurit, inferre laborat. At frustrà hîc laborat Pseudophilosophus iste, etiamsi millies in Aristotelem iurasset. Nos enim motum proprium Cometae ab ea variatione, quam Parallaxis in diversis Altitudinibus illi insinuare poterat, tali solertiâ discrevimus, ut neutrum alteri obstaculo esse potuerit, quò minùs hinc veritatis inquisitio ritè procederet: quantum quidem opus esset, inque sensus caderet. Nec tantus erat Cometae Anni 77.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae 289.6-7","label":"289.6 to 289.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/289.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/289.6"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae 291","label":"CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/291","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/291"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}