{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae 291","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 291","ref":"291","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/291","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/291","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/291.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":392,"text":"motus proprius, in Ortum & non nihil Aquilonem nitens, ut Parallaxin eam, quae vel in concavo Lunaris Sphaerae contingeret, absorbere potuerit; nedum si ea quinque fuisset Graduum; quando per Parallaxin motus Accidentarius, ê superficie saltem Terrae apparens, intra duas vel tres horas tantus evaderet, ut Cometae motum proprium anticiparet, eumque retrogradum videri faceret; quod tamen nunquam contigit: Prout haec liquidò â nobis demonstrata sunt. Quae omnia sicco pede transit, nec devia, in quae delabitur, animadvertere vult hic subtilis Aristotelis discipulus. Sed haec alibi fortè ex ipsius palliatâ Demonstratione, vel alia pleniùs refutabuntur. Et licet verum sit, phaenomena illa, quae adeò propinqua nobis sunt, ut semidiameter Terrae ad distantiam eam comparata sensibilis evadat, triplici involui motui, utpotè universali illi, proprio, & ei, qui per accidens è Parallaxi contingit: tamen haec ita separare, ut unum alteri non officiat; sed potiùs pandat, circumspecti est Mathematici; nec, adhibita peculiari diligentia id ita impossibile est, ut frustrà incautis persuadere conatur hic Aristoteleus. Nam & id, cùm in dicto Cometa, tùm in reliquis sequentibus sufficienter praestitimus; contrà garriat iste, quantum volet. Dijudices tu & alij, haec penitiùs, & sine praeiudicio aestimantes. Imô & is, an id in Lunà fieri possit, dubitat; si praesupponatur, eius verum ignorari motum, ut Parallaxis nihilòminùs extricetur: meque, ut id praestem, provocat. At ego huic stupiditati nè respondendum quidem duco: cùm aliquis ex Tyronibus meis, qui Caelestia, non saltèm in libris, sed in ipso Caelo per experientiam tractare assuevit, hunc nodum haud difficulter resolverit: quod & saepissimè factum est. Quid dicet ille de quarta adhuc quadam illi ignota loci apparentis divagatione, quae ex refractionibus Opticè fuggeritur, idque non saltem in Cometis & Luna; sed & omnibus alijs Caelestibus corporibus, quando potissimum versus Horizontem inclinant: Idque sensibiliter magis atque magis infra vicesimum Altitudinis Gradum, donec in ipso Horizonte maxima evadit: Quemadmodum haec tibi, mi ROTHMANNE, ex Instrumentis Landtgravianis satis perspecta sunt: quae tamen Aristotelico huic nè semel in mentem venerunt. Et licet haec refractionum divaricatio longè difficiliùs cognitioni certae pateat, quàm reliquae tres motuum commixtiones, & ab invicem separationes: tamen & hunc exploratum habere, & quantum reliquis addat, vel auferat, dispicere diutina nos docuit experimentatio, variè petita & comprobata: Tantùm abest, ut reliquas illas variationes, minùs negotij facessentes, convenienter extricare non sustineamus. Forsan is, quae sibi, & sui similibus, Astronomiam in chartis & speculationibus vanis solummodò excercentibus impossibilia videntur, alijs quoque, solidè, & verè eam tractantibus, & Caelitùs per ratam experientiam Quin & in ijs, quas (uti par est) deducentibus, minimè pervia censet.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae 290","label":"CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/290","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/290"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae 292","label":"CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/292","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/292"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}