{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae 293","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 293","ref":"293","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/293","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/293","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/293.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":369,"text":"Nec etiam, quod Cometam suo ductu eandem perpetuò ad Ecclipticam inclinationem retinuisse ex Observationibus per totam eius durationem liquidò demonstrârim, inculpatum relinquit; paucula quaedam Minuta, quae duodecimam Gradus partem nuspiam excesserunt, tacitè obijciens: Cùm veteres Astronomi intra sextam Gradus partem Mundi coaeva Sidera designare contenti fuerint. Et certè trium vel quatuor Minutorum in Anguli istius, de quo diximus, variatione, nec per se satis sensibilis est differentia, nec quidpiam momenti inducit. MASTHLINVM quoque, quem meum per contemptum vocat Parochum, licet eum nunquam viderim, & nullam, nè quidem per literas cum eo notitiam contraxerim, ridet, ob eius per filum factas Animadversiones, quibus tamen Doctor hic GALENICVS meliores non attulit. Et corollarem ipsius in hypothesi assumptionem subsannit: Quam licet non tutamur; attamen aliorum ingeniosa inventa adeò licentiosè carpere, & nihil quod meliùs sit, edocere, non est moderati & prudentis ingenij. Nec etiam nostras Observationes, Instrumentis infallibilibus (prout tu, qui ea spectasti, eorumque consentientem certitudinem Imô hanc expertus es, facilè testabere) in dubium vocare erubescit. praefractam audaciam insolenter iactitat, & exprobrat his verbis: Hîc obstupesces Obseruationes tuas in dubium uocari, quas infallibiles uis esse, & pro certissimis principijs habendas. Atqui ego non ob id obstupesco, quod is tam stupidus atque inverecundus sit, ut de re ignotâ iudicium ferre praesumat; & ab ijs, tanquam Habet multos alios in hâc Mundanâ Noctua â Solis claritate abhorreat. scaenâ sibi similes, qui, ad veritatis lumen caligantes, eique obstrepentes, menVt verò aliquid adferat, quo meam in Obdacijs potius fidem praebeant. servationibus praestandis diligentiam suspectam reddat; id quod in Apologiâ, atque alibi monueram, ex Altitudinibus Solis, vel stellarum exactissima temporum momenta non satis constare posse; tàm insipidè & lusoriè cavillaHîcque ostendit, quàm subtilis & diligens sit Astrotur, ut pudeat referre. rum scrutator; cùm aliorum circumspectas in his Animadversiones nèe intelligere quidem possit, & veritatis in his penetralia agnoscere; nedum, ut grato animo accipiat. Loca stellarum â me restituta incerta esse, ignoranter occinit, nisi alij idem senserint; utpotè ab aliorum authoritate suo more dependens. Solis quoque cursum â me restitui in novâ quâdam Mundi reformatione, insulsè ridet: eam mihi pro restituto Solis curriculo, unde caeteri Astrorum motus dependent, ex humanitate suâ Philosophicâ, referens gratiam. Refractionem quoque, & tarditatem mutationis Altitudinis circa Meridianum, eiusque in alijs, quoad AEquatoris aequalem circuitum, dispariVtque meam rationem nulli tatem, nulla esse, prae nimiâ ignorantiâ effutit.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae 292","label":"CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/292","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/292"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae 294.1-4","label":"294.1 to 294.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/294.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/294.1"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}