{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae 294.5-6","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 294.5-6","ref":"294.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/294.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/294.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/294.5.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":173,"text":"Inspicè tu, mi ROTHMANNE, primum caput eius libride Cometâ illo tibi transmissi, & videbis, me satis. praecisè horarum in particulis discrimina isthic annotasse, quantum in Distantijs rimandis opus fuit: adeò ut si maiorem scrupulositatem adhibuissem, prudentibus scrupulum potiùs movêre potuissem; An non ista subtilitas futilitas potiùs quaedam esset, & supervacanea affectatio? Cùm enim intercapedines Cometae â Stellis sedulò capiebantur, idbis vel ter tentandum erat, ut in ipso Minuto convenirent. Quod sanè vix intra sextam vel octavam horae partem commodè praestatur. Sufficiebat itaque aliquotam horae partem intermediae Observationi quàm proximam assignare: ita tamen, ut nusquam sextantis unius horae comittatur divagatio. Neque enim Cometae motus intra sextam horae portionem sensibiliter alterabatur, ut ob id subtiliore indagine, quàm â nobis praestitum est, momenta illa, quoad distantias assignare, planè otiosum fuisset. Vt hîc nodum in scirpo quaerere, quod & plerunque aliàs facit, contradictor hic videatur, At ubi ex Azimuthis & Altitudinibus Cometae Parallaxes inquiro, isthic non saltèm scrupula prima; sed & eorum aliquotam partem in secundis annotare non intermisi: Quoniam hoc in loco tantâ praecisione necessariò opus est: nequaquàm autem in distantijs.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae 294.1-4","label":"294.1 to 294.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/294.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/294.1"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae 295","label":"CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/295","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/295"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}