{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae 301.5-9","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 301.5-9","ref":"301.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/301.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/301.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/301.5.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Ideoque arroganti quodam praeiudicio sic censuram hanc suam claudit: Vt nullam demonstrationem uel tu uel ROTHMANNVS hîc praetendere aut persuadere apud Mathematum peritos queatis. Quod sincerè uobis indicare uolui. Hîc meritò subijciendum foret illud initio ab ipso usurpatum: Bona verba, quaeso s Auscultet verò & hoc, nihil tàm bene dictum esse, quod non calumniando depravari queat. Deinceps rationes nostras, quibus Cometam minorem ipsa Luna diversitatem induxisse luculenter probo, variè proscindens, atque pro libitu ijsdem abutens, insectatur, & id, quod ex antecedentibus candidis Mathematicis satis patuit, nec Demonstratione ulteriore indiguit, in dubium vocat, ut habeat, quod cauilletur. Verùm haec omnia suo fortè loco & tempore in ipsum retundentur: Quemadmodum & reliqua his corollarij loco subnexa: & quae insuper addit contra tertiam nostram probationem: idque pari iure, quo caetera; id est, animi quadam caecitate, & prae occupato iudicio, nec sine affectata praesumptione, hinc inde versutè & fucatè congerit; quibus incautos non difficulter illaqueare & decipere possit. At ijs qui haec penitiùs intelligunt, & solidiore iudicio, eoque candido & sincero Quin & me posteà inexpenderint, multa dicendo nihil dixisse censebitur. struit, quomodo haec tertia ratiocinatio, quae è diuersis locis procedit, corriAt cùm is alios, rectiùs forte, & diutiùs in hâc Palestrâ vetsagi queat. tos tàm beliè instruere, atque ab erroribus liberare queat, cur non ipsemet manum Operi admovet, & certius quid (si fieri posset) profert? Scilicet faciliùs est dicere quàm facere, speculari quàm scire, taxare quàm imitari. Ignorare videtur hic iudiciosus censor, multa speculativè & Theoricè excogitari posse, quae Demonstrationem quoque Geometricam admittant: At non ob id in praxin deduci, & Mechanicè cum fructu exerceri. Sic quoque quae de Longitudinibus quorundam locorum subdit, nugae sunt, & ex animo malevolo, non candido prodeuntia. Tandem etiam contra nostram ultimam ex Altitudinibus & Azimuthis, adhibitâ simul Declinatione, comprobationem, simili, quâ anteà, licentiâ, & animi caeco impetu calamum acuit, nostra in devia trahendo, atque ijs perversè utendo: adeò, ut nè quidem eam, quam circa Regiomantani ratiocinationem in usum, quoad fieri posset, deducendam, adhibuerim diligentiam, inculpatam relinquat: multaque alia prae mera philavtiâ & contradicendi libidine, cui in scholis Aristotelicis & Scotisticis asvevit, congerit, quae piget & pudet hoc loco singula referre aut replicare.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae 301.1-4","label":"301.1 to 301.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/301.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/301.1"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae 301.10-11","label":"301.10 to 301.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/301.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/301.10"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}