{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae 36","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 36","ref":"36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/36.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Quod etiam ille promiserat, & praestare omnino constituerat. Sed accidit praeter opinionem, vt ijs ipsis diebus, quibus illi huc accedendum foret, Illustris. Princeps VDALRICVS Dux Megapolensis, vnà cum Illustrissima Principe Domina ELIZABETHA Coniuge (quae postea in ipso reditu Mechelburgam versus, antequam Mare traiecisset, magno omnium luctu diem obijt) & Fratris Filio Duce SIGISMVNDO, deducente illos ipsa etiam Sereniss: REGINA nostra vnà cum magno Nobilium Virorum comitatu, me hic Vraniburgi inuisere sint dignati, partim vt machinas Astronomicas, quibus has aedes refertas sciebant, coràm contemplarentur, partim vt Inclytus Dux VDALRICVS, Pyronomicos meos labores (quibus non minorem quàm Astronomicis operam impendo) & his inseruientem apparatum Mechanicum, penitiùs introspiceret, Nam ipsius Celsitudo, multis ab hinc Annis, ijs exercitijs plurimùm delectatur, & non vulgaria in his, propria industria adinuenit, quemadmodùm & Serenissima Regina ipsius Filia, hisce Artificijs Spagyricis magnopere afficitur, quo nomine etiam praeterito Anno, Mare hoc bis traijcere, nostrosque lares subire non grauata est. Cum itaque eo ipso tempore, quo T. Celsit. commodè rescribendum esset, his tam Illustribus Hospitibus excipiendis occuparer, idque Bibliopola ille, qui me ex promisso accedere animum induxerat Haffniae (eò quod inde nauigia Regia, quibus traijciendum erat procurabantur) cognouisset, propositum mutauit, & ne Nundinarum, diutiùs praestolando, tempus negligeret, me, quem intelligebat impeditum esse, non accedens, itineri se commisit. Hinc itaque factum est, vt hac oportuna occasione Tuae Celsit. rescribendi, praeter omnem expectationem, frustratus sim. Cumque ex eo tempore, nulla eiuscemodi commoditas Literas ad T. Cels. mittendi, mihi oblata fuerit, responsione, quamuis inuitus; supersedere cogebar, idque in hoc vsque tempus, quo hic alter nostras Bibliopola Francofurtum ad vernales nundinas proficiscitur, mihi in perferendis ad T. Celsitud. Literis suam operam polliceretur. Haec verò eò pluribus T. Celsitud ob id commemoro, vt intelligat nullatenûs mea incuria factum esse, quòd in rescribendo iusto tardior fuerim. Tuam itaque Celsit.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae 35","label":"HASSIAE, COMES IN CATZENELLEBOGEN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/35"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae 37","label":"HASSIAE, COMES IN CATZENELLEBOGEN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/37"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}