{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae 44","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 44","ref":"44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/44.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":423,"text":"Quod sanè mirum videtur, cum aliàs octauae Sphaerae motum circa Polos Eclipticae fieri, ob latitudines Stellarum, non aliter, quàm minutula hac obliquitatis Signiferi diuersitate, imminutas certò constet. Quia verò intelligo ex literis Tuae Celsitud. Mathematici Rothmanni, eum in eadem mecum sententia hac in parte versari, latiùs ad illum de hoc negotio perscripsi, & per plurimarum Stellarum certiores Obseruationes, remotis intercidentibus dubijs, in concepta opinione confirmaui. Hinc Tua Celsitudo aliqualem in latitudinibus quarundam Stellarum, variationis occasionem intelliget. Si verò quae maior coincidit, hanc vel ex Veterum minùs certa annotatione, vel Transcriptorum lapsu, vt priùs dixi, euenire necessarium est. Caeterùm vt Tua Celsitudo perspectiùs cognoscat, quo situ Stellarum fixarum loca à me, supradicta ratione indagata sint, descripsi quarundam praecipuarum, praesertim iuxta Zodiacum, Longitudines & latitudines, quas ad principium huius labentis Anni redegi, prout hae nostris exactioribus Obseruationibus deprehensae sunt, vt T. Cels. ea loca cum suis expeditiùs conferre possit. Plurium Stellarum assignationem addere non duxi operae precium, cùm vel ex paucioribus, imò ex vnica rectè constituta, caeterae omnes cui Instrumenta commoda & certa ad manus sunt, facilè innotescant. Interuallum autem motus ab Anno 82. quo aptissimas in his, vt suprà indicaui, Obseruationes nactus sum, non ex Coperniana Aequinoctiorum mutatione (quam is è Spica obseruata, in primam Stellam V, retento interuallo longitudinis Ptolemaico, & Caelo inconsulto, deriuauit) nec ab Alphonsina numeratione mutuatus sum, sed ex ipsa Copernici Obseruatione in dicta spica nt Anno 1525. habita, & cum nostra recentiori collata, negocium hoc absolui. Cum enim Copernicus asserat, eo Anno fuisse Spicae Altitudinem Meridianam grad. 27. M. 0. & Polus Fruenburgi eleuetur part. 54. M. 221/2. velut proprio exquisitoque Instrumento ante Triennium periculum fieri per Studiosum quendam eò cum Organo à me missum curaui, fuit declinatio Spicae tunc part. 8. Min. 2732. ideoque assumta eius latitudine, grad. 1. min. 591. qualem nos adinuenimus (dimidio saltem scrupulo Copernici positione minorem, quod nihil negocium hoc variat, cum vtrobique eandem praesupponam) prouenit Longitudo Spicae ad id tempus in part. 17. M. 14. E, licet ipse Copernicus hanc 7. scrupulis vlteriorem constituat, idque procul dubio, vitio minùs exquisitè cognitae Eleuationis Polaris, quam credibile est ipsum per Solem ex altitudine maxima & minima, ratione ob refractionem in decliui situ fallaci, inquisiuisse. Cumque hoc tempore Spica declinet ex nostris Obseruationibus part. 8. M. 57. praecisè, & assumta priori latitudine, eius Longitudo incidat in part. 18. M. 4. octaua Sphaera & Copernici Obseruatione hucusque, interuallo Annorum 61. promota est M. 50. Qua re Annis 73. (modo non paucioribus) vnum gradum nostro aeuo conficit, cum tamen Coperniana anticipatio aequinectiorum nunc tardissimam ferè Fixarum promotionem expostulet, ita vt centenis fermè Annis vnicum gradum absoluant.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae 43","label":"HASSIAE, COMES IN CATZENELLEBOGEN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/43"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae 45","label":"HASSIAE, COMES IN CATZENELLEBOGEN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/45"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}