{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae 46","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 46","ref":"46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/46.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":432,"text":"vnico intuitu discrepantiam vtriusque calculi à Caelo ipso faciliùs conspiceret, quamuis saepenumerò multò plus, quàm nunc exorbitent. Peto autem à T. Celsitud. quibus possum precibus, vt Obseruationes has nostras nemini communicare velit, cauereque, ne publicae fiant, praesertim quantum ad Fixarum longitudines latitudinesque attinet, quas ob id etiam, peculiari charta, seorsim notari curaui. Nouit enim Tua Celsitudo quàm optimè, quantum temporis, laboris, diligentiae, & sumtuum requiratur, antequam ad huius rei exactam cognitionem peruenire liceat. Et sanè nulli alteri in tota Germania, vel alibi, cuiuscunque esset conditionis haec mea inuenta communicarem, suppressique ea hactenus, quamuis à multis hoc nomine solicitatus. Plerique enim cum nihil per se egregij in his praestare velint, aliorum inuentis & laboribus sese ornare, eâque pro suis venditare, non sine graui autoris iniuriâ haud erubescunt. Verùm non dubito Celsitud. Tuam haec sibi soli reseruaturam, quemadmodum etiam Obseruationum T. Celsit. mihi communicatarum neminem facio participem. In tota verò hac Astronomica tractatione multa plura essent, de quibus copiosiùs cum Tua Celsit. perlibenter agerem, sed nec charta, nec commoditas id nunc patitur. Habeo multorum praetereà annorum accuratas & multiplices Obseruationes, non saltem in affixis Sideribus, sed etiam in omnibus erraticis, quotiescunque nobis aspectabiles illuxerunt, quas praeclarae possessionis loco (nec enim paucis Vigilijs, & exiguo labore ac diligentia comparatae sunt) conseruo. Eas verò cum aliorum inuentis conferre, & tandem, in vsum publicum producere, vt tota Astrorum scientia exactè apparentijs caelestibus satisfaciat, elaboro. Dedi autem in mandatis huic viro, vt Celsit. T. vel ipsius Mathematico plura, quàm nunc scribere commodum erat, meo nomine exponeret. Haec verò eò prolixiùs ad Cels. Tuam nunc perscripsi, partim quòd sciam Celsitud. T. his Astronomicis rebus impensè delectari, partim vt moram in respondendo hactenus admissam ipsa in rescribendo copiâ recompensarem. Nè verò modum in vtroque excedere videar. Tuamque Celsitud. nimia prolixitate molestem, nunc finem faciam, & caetera, si quae hic desiderantur, Tuae Celsitud. Mathematico per literas indicabo. Id saltem Tuam Celsitud. Colophonis loco humiliter & obnixè obtestor, vt omnibus neruis hanc diuinam Astrorum scientiam à mendis, quibus scatet, vindicare, excultioremque reddere, quod etiam suapte sponte hactenus egregiè factitauit, in posterum magis magisque conari non intermittat. Hac enim ratione T. Celsit. apud omnem Posteritatem tam sublimem & diuinam scientiam veneraturam, gratissimam diutissimamque sui memoriam conseruabit, quae eò magis perpetua praestantiorque erit, quod non è terrenis, & interitui obnoxijs rebus, quas vulgus suspicit, comparata sit. Nouit Celsit. Tua hoc studium non esse tenuioris fortunae hominum, neque ab illis, etiamsi quàm maximè cuperent, intelligerentque, debito modo excoli posse. Cùmque nullus sit praeter T. Celsit. inter omnes Europae Principes Viros, quem Deus hoc Heroico ingenio ornârit, vt tam arduam scientiam penitiùs intelligat, eamque ab erroribus vindicare, & omnibus modis redintegrare nôrit, decet sanè Tuam Celsit.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae 45","label":"HASSIAE, COMES IN CATZENELLEBOGEN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/45"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae 47","label":"HASSIAE, COMES IN CATZENELLEBOGEN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/47"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}