{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae 58","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 58","ref":"58","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/58","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/58.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":369,"text":"experimentum fecimus; sed ipse etiam Y, vt de H Stella nihil dicam, cum sensibus in tenuissima illic differentia non relinquatur locus. At discrimen hoc inter nos adeò exiguum est, vt frustra de hoc verba facere videar. In Longitudinibus & Latitudinibus Cometae à te animaduersis, paulò maior licet & ipsa quoque nullius penè momenti, reperitur inter nostras Obseruationes differentia, quae tantilla est, vt vix quina vel sena scrupula ad summum attingat. Imò etiam multò saepiùs planè consentiat. Euenit autem, vt opinor, haec minutula inter nos discrepantia, eam potissimùm ob causam, quòd tu loca Fixarum, quarum vtrinque vsus fuit, paulò aliter, quàm ego, assumieris. Tibi enim Aldebora in part. 4. M. 7. II cum Latitudine part. 5. M. 29. Aust. collocatur, quam ego à meis Obseruationibus in part. 4. M. 1. T cum Latitudine 5. 31. Merid. constituo, discrimine saltem in Longitudine 6. scrupulorum, in Latitudine verò duorum inter vtramque positionem incidente. Lucidam verò in capite V, quam tertiam appellatis, tu in part. 1. Min. 58. 8, cum Latitudine part. 9. M. 57. Bor: Ego verò in part. 1. M. 54. &, cum Latitudine, part. 9. M. 57. Bor. assumebam, differentia in Longitud. saltem 4. in Latitudine prorsus nulla nobis interueniente. Cùmque ego ijsdem potissimum Fixis, in peruestigandis huius Cometae apparentijs vsus fuerim, leuiusculum quod varietatis ex hac licet perexigua diuersitate, inter nos in locis Cometae constituendis contingere potuit. Quamuis discrimen hoc etiam in ipsis Fixarum locis adeò sit exiguum, vt vix mentionem mereatur. Situm vero harum duarum Fixarum, quò ad longum & latum, exactissimè se habere, vt nostra annotatio praebet ipsa distantia inter vtramque, quam ego eandem penè vobiscum, aliquoties part. 35. scrup. 321. caelitus accepi, comprobat. Sin autem ex complementis Latitudinum, & angulo per differentiam longitudinis comprehenso, Triangulorum rationibus intercapedinem rimeris, in tua assignatione ferè scrupulum vnum abundat. Hoc verò tantillum, licet per se non magni momenti, tam subtiliter expendi ridebunt meritò vulgares Caeli contemplatores, quibus dena etiam scrupula non reputanda aestimantur. Idque non immeritò, cum ad semisses vel etiam integros gradus (pudet dicere) saepenumerò caecutiant. Diuersitas Meridianorum nostrorum quae quintam horae partem, meo iudicio, saltem adaequat, ab initio, cùm celerior erat Cometae motus, non nisi vnico scrupulo Obseruationes nostras variare potuit. In fine verò, cùm tardior fieret, insensibilis peneque nulla differentia hanc causabatur.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae 57","label":"ERVDITISSIMO VIRO VARIAQVE DOCTRINA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/57"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae 59","label":"ERVDITISSIMO VIRO VARIAQVE DOCTRINA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/59"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}