{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae 67","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 67","ref":"67","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/67","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/67.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":478,"text":"Venetijs editum, quod Declinationes non in Cyphris numerorum, vt Trapezuntina versio, sed in aliquotis graduum partibus, literis exprimit) nihilominus maiorem his subesse certudinem quàm Latitudinibus in Catalogo Ptolemaico assignatis iudicaui, & sicubi discohaerentia euidens apparebat, ipsos etiam Ptolemaicos numeros in consilium adhibui; Quae verò ex his in Latitudinibus quarundam Affixarum ab eorum temporibus hucusque diductis exploraui, nunc magna ex parte, qua fieri potest breuitate, indicabo, Primùm considerando Stellas circa Tropicum aestiuum, inuenio è Declinationibus vtriusque capitis Geminorum, quòd maiorem nunc obtineant Latitudinem, quam Veterum temporibus, idque secundum ipsissimam rationem mutatae Declinationis Eclipticae. Nam Boreale caput I iuxta tenorem supradictum, inuenitur tempore Tymocharis habuisse Latitudinem part. 9. min. 43. ferè. Hipparchi part. 9. min. 42. Ptolemaei part. 9. min. 45. fermè, vnde colligitur eam fuisse circa illorum tempora part. 9. min. 43. proximè, quae nunc est part. 10. min. 2. Quare 19. scrupulis aucta, prout recessus Eclipticae in eo loco requirit. Pari modo Meridionale caput IT ex Hipparchi Declinatione & caeteris, de quibus dixi, datis, habuisse Latitudinem inuenitur, part. 6. min. 191/2. è Ptolemaei verò part. 6. M. 224. ferè, quarum medium est part. 6. M. 21. Latitudo Stellae illorum Aeuo competens, quae nunc exacta ratione deprehenditur esse, part. 6. M. 38. vt ob id etiam tantundem ferè mutârit Latitudinem, quantum obliquatio Signiferi alterata requirit. Sic etiam Capella inuenitur Hipparcho & Ptolemaeo Latitudinem e Declinationibus assignatis obtinuisse part. 22/, licet Ptolemaici numeri hanc constituant part. 22. M. 30. Vnde haec aliquatenus limitando probabiliùs fecerimus, si Latitudinem tunc ponamus, part. 222. quae nunc deprehenditur esse grad. 22. M. 501/2. etiam ratione mutatae Eclipticae debito ferè modo variata. Eiusdem etiam rei documentum adfert vterque humerus Orionis. Habuit enim dexter Latitudinem è Declinationibus Tymocharis & Hipparchi part. 163. quàm proximè, (Ptolemaicae Declinationi hoc in loco aliquis error subest) quae nunc 161g. obtinere deprehenditur, etiam debito ferè modo minor reddita. Sinister humerus eiusdem Orionis ex Hipparchi & Ptolemaei Declinationibus, Latitudinem illo zuo obtinuit grad. 17. min. 5. penè, quam nunc habet part. 16. min. 53. etiam ratione accedentis Eclipticae quasi proportionaliter imminutam. Haud aliter Cor Q, quam Stellam Ptolemaeus paulò diligentiùs obseruauit, ipsi Latitudinem obtinuit, part. C. M. 10. Boream, licet hoc praecisiùs cum Hipparchi Declinatione quàm ipsius propria consentiat, hanc nos accuratis animaduersionibus inuenimus 26. Minutis Ecliptica Borealiorem, ita vt scrupula 16. à Veterum inuentis nunc abundent, quod ob recessum Eclipticae effectum intentioni nostrae satis conueniens apparet. Sed ab altera parte Stella Aldeboram aliquod ingerit impedimentum, siquidem eius Latitudinem Ptolemaici numeri prodant part. 51/2. Meridionalem, quod etiam non adeò ab ipsius Declinatione alienum est. Cuius tamen Latitudinem non minorem inuenire potui quàm part. 5. M. 301/. tertia parte vnius gradus Ptolemaica maiorem, cùm tamen potius minorem ex assumta Hypothesi mutationis Eclipticae esse conueniebat. Vnde in huius Stellae Obseruatione quò ad latum, ipsi etiam declinationi Ptolemaicae errorem non exiguum subesse autumo, id quod Declinationes eiusdem Timocharis & Hipparchi conuincunt, licet nec hae suis numeris absolutè constent.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae 66","label":"ERVDITISSIMO VIRO VARIAQVE DOCTRINA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/66"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae 68","label":"ERVDITISSIMO VIRO VARIAQVE DOCTRINA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/68"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}