{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae 69.5-6","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 69.5-6","ref":"69.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/69.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/69.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/69.5.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":174,"text":"Australis etiam lanx E, siquiidem Hypparchi Declinationi fides potiùs adhibenda erit, quia haec probabilior videtur, Latitudinem illo Aeuo obtinuit ferè dimidij gradus Boream, quae nunc 26. scrupulorum esse deprehenditur, arctior ob accessum Eclipticae reddita. Licet non solum Timocharis Declinatio, sed ipsius etiam Ptolemaei, in hac Stella intolerabiliter deuiet. Nam illa Latitudinem vix praebet 17. Minutorum, haec verò saltem 2. Cùm tamen ipse Catalogus Ptolemaicus eam exhibeat 40. scrupulorum, quod licet nimium sit, & plus, quàm necesse est, gi8 rae intention astipulatur, vero tamem proximius existit. Borealis quoque lancis Latitudinem, tam Timocharis quàm Hipparchi Declinatio praebet par8. M. 48. proximè, quae ex nostra Obseruatione nunc est part. 8. M. 36. ferè, vt ob id ratione accessus Eclipticae in hac etiam Stella Latitudo coarctata reperiatur. Nam quòd Ptolemaica Declinatio eam exhibeat saltem grad. 8. M. 25. cui ipsius Abacus ferè consentit, indicans eandem grad. 8. M. 30. (vnde id quod proponimus labafactari videtur) nihil moramur. Nam Declinationem & Latitudinem Ptolemaicam minùs certam esse inde facilè patet, quòd ab Hipparcho ad se mutatam Declinationem admittat 1. grad. 24. M.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae 69.1-4","label":"69.1 to 69.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/69.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/69.1"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae 70","label":"ERVDITISSIMO VIRO VARIAQVE DOCTRINA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/70"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}