{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae 72","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 72","ref":"72","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/72","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/72.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Quòd autem VVitichius medium huius deliquij Cassellis H. 13. M. 3. vt ad me perscripsisti, adinuenerit, caret exquisita praecisione. Vester enim Meridianus ad minimum nostro est quinta horae parte, vt suprà etiam dixi, occidentalior. Oportuit itâque deliquij medium illic fuisse, proximè post mediam noctem, H. O. M. 56. abundante in VVitichiana Obseruatione dimidio quadrante horae. Quàm itaque diligens fuerit haec temporis annotatio, viderit eius autor, cuius in sideribus caelitus indagandis diligentia dudum mihi perspecta, vel, vt veriùs loquar, suspecta existit. HENRICVS BRVCAEVS, eximius apud Rostochienses Mathematicus, amicus noster singularis, eandem Eclipsin illic obseruauit, eiusdemque medium inuenit H. I. M. 4. P. M. N. tempore paulò anteriori nostro, cùm potiùs idem ferè esse deberet. Siquidem insensibilis sit Meridianorum differentia. Verùm is per Quadrantem Orichalcicum quidem, sed minusculum, olim sibi à me concessum, ex Altitudinibus Stellarum, saltem in gradibus acceptis, tempora latiori modo scrutabatur, id quod in Stellis, praesertim ad Meridianum tendentibus, errori euidenti est obnoxium. Nihilominus hinc magis adhuc liquet, VVitichij Obseruationem minùs exactam fuisse, ideóque ad Meridianorum nostrorum intercapedinem rectiùs cognoscendam, non sufficere. Et quoniam per Lunae Obseruationem iuxia 90. gradum idem diligenti adhibita cura praestari queat, ego quam plurimas eiuscemodi Lunares, cùm Parallaxi Longitudinis careret, considerationes, aliquot praecedentibus annis caelitus fideliter acceptas, in promptu habeo. Si itaque scirem, quibus diebus Luna eodem modo à te deprehensa fuerit, vtique & meas communicarem, vt collatio mutua institueretur. Imò & ternas eiuscemodi Lunae Obseruationes, in assignatione locorum omnium Planetarum, intra vnam Caeli totius Reuolutionem, ter hic ab initio huius anni, hoc ipso Mense Ianuario, meis Instrumentis ad amussim indagatorum. Illustrissimo Principi tuo transmissa reperies, si Lunae locus circa aliquod horum temporum, à te prope Nonagesimum Eclipticae gradum ab Horizonte peruestigatus est, & temporis momenta nenta exactè constant, habes quod desideras. Per Parallaxes Lunares in alio situ, quàm propè 90. gradum, idem attentare, ea quae hîc requiritur scrupulositas, ob Parallaxes in Tabularum numeris non omni dubio carentes, nequaquam certò admittit.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae 71.5","label":"71.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/71.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/71.5"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae 73","label":"73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/73"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}