{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae 83","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 83","ref":"83","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/83","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/83.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":423,"text":"Deest adhuc caput de significatione Cometarum, imprimis commendationi Astronomiae destinatum; quod licet animo conceperim, propter alia tamen negotia ab Illustrissimo Principe nostro mihi demandata, calamo excipere non potui. Accedet tunc, cùm scriptum illud ad incudem reuocauero. Nunc de materia Spaerarum caelestium paulò pleniùs tecum agam, Rectè tu quidem mecum statuis, nateriam Sphaerarum caelestium, non esse duram aut imperuiam, sed liquidam & subtilem, motuique Planetarum facilè cedentem. At in eo dissentimus, quod tu propter Refractiones diuersa Aetheris & Aëris Diaphana statuis h. e. in Sphaeris caelestibus non contineri Aërem Elementarem sed potiùs Aethera liquidissimum & subtilissimum ab Aëre Elementari diuersum. At argumentum Refractionis, quod pro te militare existimas, hanc tuam sententiam prorsus expugnat & euertit. Si enim Refractio illa, quam per Obseruationes inuenimus, est à diuerso Aetheris & Aëris Elementaris Diaphano: fieri non potest, quin duret vsque ad verticem. Pone enim, circa Horizontem eam Refractionem esse vix trium Minutorum: Erit nihilominus in Altitudine 45. G. circiter 1. M. cùm Triangulorum mutatio & ratio minorem vix admittant. Etsi enim pro confirmatione tuae sententiae asseras, non adeò magnam esse Diaphanorum Aetheris & Aeris differentiam, sed quae successiuè, vbi se inuicem contingunt, minuatur ita, vt suprema Aëris portio, Lunae Reuolutionibus contigua, ferè nihil differat ab ipso Aethere: Eo tamen ipso, quo asseris, Refractionem esse ob diuersa Aetheris & Aeris Diaphana prouenientem, eo inquam ipso concedis, Radios Solis aut Stellarum punctum sibi nihilominus in ea diuersorum Diaphanorum successiua combinatione & assimilatione eligere, in quo refrangantur: idque necessariò semper eandem à centro Terrae distantiam retinebit, propterea quod successiua illa diuersorum Diaphanorum combinatio vbique aequaliter à Terra absit. Assumto itaque hoc Refractionis puncto vbique aequaliter à Terra distante, vide num Triangulorum rationes Refractionem illam in Altitudine 50. aut 60. Graduum euanescere permittant. Vides igitur Refractionum euanescentiam diuersa Aetheris & Aëris Diaphana concedere nullo modo posse. Quae itaque mea sit de Refractionibus his sententia, quoniam fortassis in Cometa non satis explicatè à me proposita est, explicatius iam tibi aperiam. Inter Terram, vt scis, & inter Sphaeram Stellarum Fixarum nihil aliud contineri statuo quàm Aërem septem Errantia sidera ambientem, proptereà quod Refractiones non durent vsque ad verticem, sed vix, vt tu vis, vsque ad 30. Gradus. Hunc Aërem deinde Natura ipsa me sic docente, distinguo in crassiorem, & exhalationibus terrenis obnoxium, & in purum, qui exhalationibus istis non inficiatur. Huiusque meae distinctionis fundamentum sunt similiter Principia optica. Nocum enim tibi est ex Alliazeno, ex Vitellione, ex Pecro Nonio de Crepusculis, atque etiam oculorum testimonio, esse certum Aëris spatium, quòd à radijs Solaribus in Crepusculis illuminetur & albescat; esse item vltra illud spatium Aërem, qui à radijs Solaribus non possit illuminari & albescere; Aliâs enim essent perpetua Crepuscula.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae 82","label":"GENIOSA ERVDITAQVE DOCTRINA, CLARISSIMO VIRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/82"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae 84","label":"GENIOSA ERVDITAQVE DOCTRINA, CLARISSIMO VIRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/84"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}