{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae 85","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 85","ref":"85","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/85","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/85.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":457,"text":"Quod vt adhuc magis pateat, ostendam nunc, quantùm punctum Refractionis distet ab extrema superficie Aëris crassioris, HE quanto spatio radij Stellarum crassum illum Aërem irrefracti penetrent: ad quam rem assumam, vt tu vis, Refractionem illam durare vsque ad tricesimum ab Horizonte gradum. Nec enim id, vt arbitraris, meam sententiam euertit. Cogitetur igitur, vt anteà dixi, AC nullam ferè sensibilem proportionem, quae turbare praesens negotium possit, habere ad AH, ita vt cùm connectantur HC puncta, angulis FCH perinde ferè rectus sit ac si esset angulus CAH: quomodo Instrumentis in obseruando tanquam in centro mundi vti in Stellis fixis solemus. Iam abscindatur arcus HK, qui sit P. 30; & connectantur puncta K & C per rectam, quae secet superficiem extremam Aëris crassioris in O puncto: ponaturque similiter obseruator in S, cui K punctum distet ab Horizonte 29. gr. Quoniam igitur is, qui in C, nullam ampliùs inuenit Refractionem, ex Hypothesi: necesse est, vt nullum etiam Refractionis punctum sit inter K & C. At is, qui in S, sentit adhuc Refractionem puncti K, cùm ei K sit in Altitudine 29. graduum, itidem ex Hypothesi. Cùm igitur punctum Refractionis ei, qui in C, iam iam desierit; ei verò, qui in S, adhuc appareat; necesse est vt illud sit in vertice C. Quare manifestum est, lineam OC determinare quàm proximè spatium, quo punctum Refractionis distat ab extrema superficie Aëris crassioris, & quàm longè Radij crassum illum Aërem absque Refractione penetrare possunt. Dum igitur Stella est in Horizonte in puncto H, erit punctum Refractionis in N: dum in Q, erit punctum illud in R: semperque magis ac magis ad C accedet: vt ita in Horizonte à C puncto omnium longissimè absit. Ex quo per 14. P. lib. 10. Vitellionis tanquam πόρισμα sequitur illud, quod in Obseruationibus verum reperitur: nimirum Refractiones circa Horizontem esse omnium maximas, posteaque semper magis ac magis diminui, donec puncto Refractionis in C constituto prorsus euenescant. Quanquam id etiam esse possit à diuersa Aëris crassitie. Quò enim Aër propiùs ad Terram accedit, eò crassior & densior à perpetuis fumis & vaporibus redditur. Ex quibus omnibus manifestissimum, nec diuersa Aetheris & Aëris Diaphana esse, nec Refractiones aliunde, quàm à crasso & vaporoso Aëre causari posse. Quin hoc ipsum, si nihil aliud, certè diuersae in diueriis locis Refractiones ostenderent. Verissimum enim est, hîc non tantas esse Refractiones, quantae sunt apud vos. Cum enim tu inueneris Stellarum Fixarum Refractionem in Altitudine 18. grad. esse apud vos duorum Minutorum: ipse ex Stellis Vrsae Maioris & alijs in eadem Altitudine eam hîc non maiorem inuenio quàm vnius Minuti, adeò vt in Altitudine 23. Grad. vix quarta Minuti pars refrangatur. Solem quoque Caelo clarissimo & Radio forti inueni in Altitudine trium Graduum, cum abesset à visibili Horizonte nondum vnico Gradu, habere Refractionem vix 91. Minutorum, seu addita Parallaxi, Minutorum 12/: quam tamen tu 28. Minutorum inuenisti.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae 84","label":"GENIOSA ERVDITAQVE DOCTRINA, CLARISSIMO VIRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/84"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae 86","label":"GENIOSA ERVDITAQVE DOCTRINA, CLARISSIMO VIRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/86"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}