{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae 89","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 89","ref":"89","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/89","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/89.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Quod si possum tibi quocunque modo esse adiumento, in eo omne meum studium, diligentiam, industriam, fidem sanctè tibi polliceor ac defero. Motum Solis à te huc transmissum inuenio exactissimè cum nostris Obseruationibus congruere; praeterquàm circa primos Gradus a, vbi eum aliquantulùm iustò tardiorem per Venerem reperi: quod tamen ipsum te quoque animaduertisse in prioribus literis arguis. Accepi in superioribus Nundinis Francofortensibus à M. IOANNEAALBORG Carmina quaedam à te ad Nobilissimos quosque viros perscripta: quae cum auidissimè perlegerem, incidi tandem in id, quod ad D. FALCHONEM GOIE miseras, atque ab altera paginae parte inueni binas imagines, alteram Astronomiae, alteram eius Artis, quam Spagyricam appellas. Quas cùm diligenter intuebar, animaduerti ab vtroque earum latere literas quasdam, circa Astronomiam quidem, SVSPICIENDO DESPICIO: circa reliquam verò, DESPICIENDO SVSPICIO. Diu haec cum admiratione etiam atque etiam considerans, cogitaui tandem Hieroglyphica esse, teque ijs fortè annuere, Artem Spagyricam continere totius Naturae & Mundi contemplationem, & perinde, ac Astronomia, suos habere Planetas, ac quae Natura agit per Sidera caelestia, ea agere simili efficacia per sua Sidera. Hoc si ita est, perquàm scire cupio, quid in Arte Spagyrica appelletis Solem, quid Lunam, quid Saturnum, louem, Martem, Venerem, Mercurium, quid Elementa. Video abstrusissimam esse Artem, Rerumque Naturam vix sine ea dextrè intelligi posse; simileque quid tenuisse Sacerdotes Aegyptiacos. Quo si à te obtinere possem, vt de eo me redderes certiorem, aliâque huc pertinentia adijceres, & qui Autores de hac Arte legendi: gratius mihi accidere nihilomninò posset. Quod me tàm humaniter inuitas, vt te inuisere non intermittam, gratias tibi quas possum ago. Haud ita dudum aiebat Illustrissimus Princeps noster, sibi placere, vt nostras Stellarum Fixarum Obseruationes dedicarem Serenissimo Daniae Regi. Si in ea sententia perseuerauerit, potero hac occasione ad te venire: sin minùs, conscripsi Vitebergae non sine multis vigilijs Organon Mathematicum, quod continet Log. sticam Sexagenariam, Doctrinam sinuum, Doctrinam de Compositione rationum seu de Regula sex quantitatum, & Doctrinam Triangulorum tàm Sphaericorum quàm Planorum, perspicuè & breuiter multis & ingeniosis compendijs refertum, mihique charissimum: id Regi vestro Serenissimo dedicabo, ne mihi occasio ad te yeniendi desit.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae 88","label":"GENIOSA ERVDITAQVE DOCTRINA, CLARISSIMO VIRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/88"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae 90","label":"GENIOSA ERVDITAQVE DOCTRINA, CLARISSIMO VIRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/90"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}