{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae 97","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 97","ref":"97","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/97","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/97.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"Obseruabam quidem & ego multoties circa eosdem dies Venerem interdiu à Sole, & noctu ad Stellas, non quòd vllam exquisitam in Fixarum locis comprobationem inde sperarem, satis conscius & diuturna experientia edoctus, frustra id in medietate Zodiaci australi tentari, nisi Refractionum impedimenta, quae non semper sunt praecisè aequalia, ob Aëris variam dispositionem, praecaueantur, sed saltem vt Veneris & Solis apparentes motus, è prius rectè constitutis Fixarum locis inquirerem, & Refractionum insinuationes pleniùs expiscarer. Non itaque mirum est, ROTHMANNVM tunc temporis quinorum illorum Scrupulorum in vestris Longitudinibus abundantiam non animaduertisse; Siquidem tam Sol quàm Venus secundum Zodiaci Longitudinem in pauculis Scrupulis per Refractionem obortis, vlteriores necessariò apparebant, quàm reuera in Caelo constituebantur, ideóque Fixarum ab ijs mensuratarum loca, etiam vlteriora quàm oportuit, exhibuerunt. Sique meas Obseruationes tunc in Venere & Sole habitas, ad limitanda Fixarum loca examinâro, etiam indè colligetur 4. vel 5. Scrupulorum nimia promotio, neglecto videlicet Refractionum impedimento; si verò hoc per Tabulam ab experientia crebriore, à nobis huic negotio destinatam praecaueatur, loca Fixarum cadent praecisè in eum situm, quo à nobis priùs disposita sunt, quinis illis Scrupulis nullatenus deficientibus. Verùm enimuero etiamsi Refractionum & Parallaxium impedimenta in hac collatione omni diligentia excludantur, & caetera requisita, rectissimè administrentur: tamen nondum omnis dubitandi occasio praerepta est, nisi etiam idem in Venere matutina, aequè ac vespertina, & in consimili ferè supra Horizontem situ, parique à Terris remotione, vel ea quae vtrobique hinc incidit differentia debitomodo correcta pari trutina diligenter expendatur & comprobetur, adhibita etiam Solis & Veneris ad vtraque tempora, quò ad Parallaxin, si qua fortè inciderit, diuersitate; vt de Refractionibus nunc nihil dicam, quae sanè etiam limitandae veniunt, nisi ab vtraque parte, in consimili tam Solis quam Veneris Altitudine, instituatur Obseruatio. Vbi enim viceuersa, eiusdem rei examinatio non fuerit adhibita, omniaque subtilissimè inuicem collata, ad exactam Longitudinis Fixarum notitiam, etiam hac minùs fallaci via procedendo, peruenire vix licebit: adeò in profundo, & interiori nucleo absconditur veritatis vnicum & immotum Centrum. Si itaque T. Cels. Mathematicus, aliquando per Venerem matutinam, pari adhibita diligentia, rem omnem expertus fuerit, & obstacula sese per Refractionum & Parallaxium, diuersitatem ingerentia semouerit, non dubito, quin hac Methodo in Longitudines Affixarum meis apprimè astipulantes, deueniet; anteà verò absolutam in his certitudinem statuere, superuacaneum est.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae 96","label":"CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/96"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae 98","label":"CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/98"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}