{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae vii","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae vii","ref":"vii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/vii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/vii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/vii.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":197,"text":"AC DOMINO, DOMINO MAVRITIO, LANDT. GRAVIO HASSIAE, COMITI IN CATZENELLEBOGENO DIRTZ, ZIGENHAIN ET NIDDA. Principi ac Domino Clementissimo, ELLVSTRISSIME, ET GENEROSISSIME Princeps, miraberis fortè, quod de facie ignotus, & tantâ viarum intercapedine, terrâ marique dissitus, hiscè te compellare non verear, At ubi rationes, quae me hùc adduxerunt, perspexeris, nihil ambigo, quin depositâ omni admiratione, clementi & benigno animo haec sis accepturus. Sunt praeterlapsi Anni unus & viginti, quando per Germaniam iter faciens, & in Italiam cogitans, Cassellis laudatissimae memoriae Parentem tuum GVLIELMVM Hassiae Landtgravium, Amore studiorum, quibus utrinque impensè afficiebamur, Astronomicorum (inquam) & Caelestium, quae longè supra vulgi captum evecta, circa Paschatis festum inviserem; Cumque illic eapropter ultra hebdomadam subsisterem, memini me â Parente tuo clementer & benevolè saepè invitari, ut quotidiana ipsius conversatione ex voto fruerer. Itaque interdiu de Rebus Astronomicis, praesertim ad Observationes Siderum facientibus affatim, nec sine voluptate contulimus: Noctù verò, quando serenitas opportuna sinebat, Astrorum quorundam locis denotandis invigilauimus, quò eius Instrumenta Astronomica, quae in edito quodam Arcis loco sub diô tunc statuebantur, cum quibusdam nostris ê patriâ advectis (quae tamen minora, & portatilia saltèm erant) conferre liceret. Ac reperio etiamnum inter chartas meas Observationes quasdam, Spicae m praesertim, tunc temporis in meâ praesentiâ denotatas, ipsaque Patris tui manu consignatas.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae vi-2","label":"MARTINVS PLECIVS F","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/vi-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/vi-2"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae viii","label":"MARTINVS PLECIVS F","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/viii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/viii"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}