{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae viii","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae viii","ref":"viii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/viii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/viii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/viii.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"Superveniente verò lugubri quodam casu, cùm tenella eius filiola, soror tua diem obiret, & Parens ob id in luctu esset, ego, nè molestiâ aliquâ animum, aegritudine tunc è σὴγν paternam laborantem afficerem, isthinc discedens, ad Nundinas Francofurtenses (quae instabant) me contuli, & postmodùm reliquam Germaniam transiens, boreales Italiae partes ingressus sum. Inde autem ad Comitia Ratisponensia, quando RVDOLPHYS Maxim: Imper: F: Rex Romanorum inauguraretur, consultò rediens, ut cum claris & eruditis viris, quos sciebam eò frequentes venturos, familiaritatem inirem: Expectabam tùm Parentem tuum isthic cum alijs Germaniae Primatibus affuturum: Avebat enim animus cum eo potissimùm Principe ulteriùs colloqui. Sed hâc spe frustratus, multos tamen praestantes & eruditos viros, qui eò convenerant, mihi familiares reddidi; quibuscum de rebus Philosophicis gratè & iucundè disserui. Hinc in patriam ante hyemem reversus, intellexi à quibusdam praecipuis viris, qui Legatione nomine Serenissimi Regis nostri Opt: mem: FREDERICI II. intereâ, dum ego est patriâ abessem, Cassellis perfuncti erant, laudatissimum Parentem tuum solicitè de me quaesivisse: Atque non parùm in votis habuisse, ut denuò eius invisendi occasio mihi praeberetur: Qui & eos simul rogavit, suo nomine Regem nostrum diligenter hortarentur, ut meos conatus in Astronomiam instaurandâ & illustrandâ, clementer & benevolè promovêret; asse verans id non solùm Regi futurum honorificum, sed & hinc non parùm emolumenti in tàm sublimi Arte repurganda, stabiliendaque ad Posteritatem perventurum.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae vii","label":"MARTINVS PLECIVS F","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/vii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/vii"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae ix","label":"MARTINVS PLECIVS F","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/ix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/ix"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}