{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae xii","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae xii","ref":"xii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xii.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":191,"text":"Quoniam verò â quibusdam praestantibus Viris rogatus sum, ut, quae hinc inde ab Eruditis de re Mathematicâ ad me perscripta, & vicissim rescripta, in Archivis meis conservo, publici iuris facerem, eò, quod multa in ijs continerentur, quae Astronomiae penetralia reserarent, & Divinam hanc Scientiam illustriorem redderent: Eorum ego desiderio vt satis facerem, & publico bono pro virili consulerem, hùc me adduci passus sum. Verùm inter omnes Eruditorum ê diversis Europae partibus ad me missas literas, eae, quae ab Illustrissimo Patre tuo, eiusque Authoritate profectae sunt, primas statuimus ac esse voluimus; idque non saltèm, quod à viro Principe è veteri Illustrique Familia oriundo, adeoque ipso lumine & primate Germaniae prodierint; sed etiam quod res ipsa & materia sic postulârit: quam rationem si duntaxat secutus fuissem, non exorbitassem. Quem enim ei praeferre oporteret, qui inter omnes suae aetatis Astronomos, quotquot fouit Germania (aliàs horum prae reliquis Europae Regionibus multo iam tempore ferax) principem locum meritò obtinuit? Is enim non in tugurijs, aut libris, aut vaporarijs (ut de vulgaribus Astronomis conqueritur REGIOMONTANVS) hanc Artem exercuit, sed in ipso Caelo per apposita, & solidè elaborata Organa suismet ipsius saepenumero oculis illi sedulò invigilare non detrectáuit; eamque, sustentatis idoneis Artificibus plurimùm promovit.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae xi","label":"MARTINVS PLECIVS F","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xi"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae xiii","label":"MARTINVS PLECIVS F","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xiii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xiii"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}