{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae xvi","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae xvi","ref":"xvi","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xvi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xvi","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xvi.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Licet enim non adeò ex professo Astronomiae penetralia per vestigare, et tàm operosam Artem penitiùs excolere, aliae Curae, aliaque exercitia tibi permittant ssiquidem, Vnus par studijs omnibus esse nequit) tamen & his nonnunquam iucundè te affici, hadd ambigo. Nam & Instrumenta, à Parente in huius praeclarae Artis restaurationem liberaliter per idoneos Artifices extructa, etiamnum tuâ curâ sarcta tecta conservari, & qui ijs per oportunitatem utantur, tuâ liberalitate sustentari, perlubenter inaudivimus. In quo etiam proposito, & utili provisione, ut constanter perseveres, summissè hortamur. Quantum verò profectum in alijs liberalibus Artibus, praesertim Historiarum cognitione & Linguis, feceris, apertiùs quàmplurimis perspectum est, quàm ut mea commemoratione indigeat. Quantus insuper sis in iucundo, & erudito Poëtarum Studio, ut alia à te concinnata, & Eleganti vena resonantia Metra liquidò ostendunt; sic etiam Psalmorum omnium Regij illius Vatis Davidis, in Carmina diversi etiam generis, mellifluo sono praedita, iampridem, adeoque in ipsâ Adolescentiâ, circa Annum Aetatis decimum octavum, â te exhibita Versio (quae postea Typis edita est) quàm argutâ, et facili venâ Poëticâ decoratus sis, non obscurè testatur. Quem Librum ante paticos annos hùc in DANIAM missum non sine voluptate introspexi, et Ingenij tui in facultate Poëtica, etiam illa aetate nondum maturo iudicio confirmatâ, fertilitatem, plurimàm, vnà cum alijs, quibus ostendebatur, admiratus sum. Quin & δικάσιχον illud, quod adhuc vivente Patre, & ex eius voluntate in Operum meoram rum commendationem concinnare, & proprijs digitis exaratum, mihi mittere non dedignatus es, id ipsum palàm efficit: ostendens, quàm gratus Musarum fueris Alumnus, & quàm VRANIAE primogenitae, & praecipuae harum Sorori, & quàm denique mihi huius, pro virili, cultori, Heroica, ac Clementi propensione faveas.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae xv","label":"MARTINVS PLECIVS F","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xv"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae xvii","label":"MARTINVS PLECIVS F","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xvii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xvii"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}