{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae xvii","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae xvii","ref":"xvii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xvii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xvii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xvii.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"Quod Carmen, ut aliàs Libris meis honorificè praefigere; sic etiam hiscè Epistolarum Primitijs suo loco inserere, adiunctis proprijs tuis, hâc de caussa ad me perscriptis Literis, non negligendum duxi. Itaque vel hoc quoque nomine iste Epistolarum Liber tibi consecrandus videbatur, occasionem videlicet praebentibus Literis, non solùm à Parente commendatissimo; sed & teipso eius Filio, minimè à patria Virtute degenere, profectis. Concurrentibus proinde tot simul rationibus, te in hac Nuncupatione praeterire, & ingratum, & indecorum nobis fore, videbatur: vtvt in Libris, quos hactenùs in publicum emisimus, aut in posterum, favente Caelesti Numine, evulcare decrevimus, à peculiari aliqua dedicatione, alijs vsitata, libentiùs & satiùs, certis de caussis, abstineamus. Habes iamnunc Illustriss: Princeps nostrae intentionis & consilij rationes, & cur te hiscè interpellare, Librumque hunc Epistolarum tuo Nomini insignire & consecrare, animum induxerim. Quod te nunc non ampliùs miraturum; sed clementi voluntate, & approbatione accepturum, omninô mihi persuadeo. Eâ spe subnixus, quibus possum precibus, submissè & obnixè te Illustriss: Princeps oratum habeo, ut quae de Affixarum Stellarum restitutione, multo tempore, & crebris vigilijs, nec parvo labore & sumptu ab honoratissimo tuo Parente conquisita & elaborata sunt, non interire; sed maturè in publicam Astronomiae utilitatem prodire sinas.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae xvi","label":"MARTINVS PLECIVS F","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xvi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xvi"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae xviii","label":"MARTINVS PLECIVS F","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xviii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xviii"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}