{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae xxii","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae xxii","ref":"xxii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xxii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xxii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xxii.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":138,"text":"Quod Illustrissimus & laudatissimae memoriae Parens tuus, ut se vivo fieret, atque illi communicaretur, saepiùs exoptabat: Quemadmodum Literae quoque nonnullae ob id mihi perscriptae, & huic libro insertae hoc ipsum non obscurè testantur. Verùm quibus ego remoris implicitus, & proximis hiscè Annis retardatus fuerim, quò minus haec tàm citò, atque constitueram, absolvere, & in Publicam vtilitatem evulgare potuerim, non est huius loci referre: Ipsâ etiam Materiâ, quam tractamus, multorum Annorum cunctationem requirente. Moram itaque hanc clementer excusatam habeas, propediem (uti spero) cum foenore, compensandam. Intereâ & semper tibi me, meaque studia quàm commendatissima esse cupio. Et nè diutiùs, quàm par est, te Illustriss: Princeps, alijs fortè occupatum detineam, nunc finem facio: DEO Optim: Maxim: ad felicem Gubernationis Publicae administrationem, & honestarum, ac liberalium Artium promotionem, te devotè commendans. Vale Illustrissime Princeps. Datae Vraniburgi ipso die Aequinoctij Vernalis, Anno Epochae Christianae vulgaris M. D. YCVI.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae xxi","label":"MARTINVS PLECIVS F","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xxi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xxi"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae xxii-2","label":"TVAE CELS: ADDICTIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xxii-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xxii-2"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}