{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae astronomicae xxix","citation":"Tycho Brahe, Epistolae astronomicae xxix","ref":"xxix","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xxix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xxix","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xxix.md","author":{"name":"Tycho Brahe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe"},"work":{"title":"Epistolae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"Invenient quoque me ad respondendum nec imparatum, nec difficilem. Continebunt autem hi Libri, quos de Epistolis edere animus est, eas potißimum praestantißimorum virorum ad me datas literas, quae de re Astronomica affatim agunt: interpositis tamen nonnunquam alijs Philosophicis quaestionibus, ad Physicam, & Pyronomicum, praesertim, studium pertinentibus. Reliquas, quae penes me reperiuntur, eruditas etiam Doctorum virorum literas, quatenus ab hac materia alieniores essent, hiscè intermiscendas non duxi. Servavi verò in ijs, quas èdere decrevi, hanc dispositionis methodum, ut non semper Annorum seriem, quibus scriptae sunt, sed potiùs personarum & locorum, tum quoque materiae, quam continent, rationem habuerim. Ideoque primo Tomo Landtgravianas solummodò Epistolas, de rebus Calestibus mecum luculenter agentes, unà cum mea ad singulas Responsione, complector. Secundo Eruditorum, & Amicorum in Patria nostra, eiusque vicinia Literas, tàm antiquiores, quàm recentiores seligo, & in unum compono: ubi etiam Carmina nonnulla, Epistolari utplurimùm modo, de rebus hùc utcunque pertinentibus, à nobis interdum animi caußa conscripta, intexuntur. Tertio & sequentibus aliorum è diversis Regionibus ad me varijs temporibus exaratas, measque rescriptiones convenienti ordine, quoad cius fieri potest colloco; Vbi id, quantum licet, obserpogle observo, vt eorundem Authorum Literae in unum colligantur, & se invicem subsequantur: non habita ubique consideratione, quod aliorum Epistolae tempore sint, vel anteriores, vel etiam posteriores. Reliqua, quae in hac dispositione facta, vel etiam nonnunquam praetermissa sunt, prudens, & candidus Lector ipsemet facilè perspiciet, atque uti confido, sincerè interpretabitur.","prev":{"citation":"Epistolae astronomicae xxviii","label":"TVAE CELS: ADDICTIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xxviii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xxviii"},"next":{"citation":"Epistolae astronomicae xxx","label":"TVAE CELS: ADDICTIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xxx","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xxx"},"credit":{"text":"Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae","quality":"ocr"}}