{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Septem Regulis 1.1.26-49","citation":"Tyconius, De Septem Regulis 1.1.26-49","ref":"1.1.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/1.1.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/1.1.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/1.1.26.md","author":{"name":"Tyconius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius"},"work":{"title":"De Septem Regulis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0281a.stoa002"},"verse":false,"words":294,"text":"Quod si potestate implesset universam terram, non corpore, lapidi non compararetur. Potestas enim res est impalpabilis, lapis vero corpus palpabile. Nec sola ratione monstratur corpus, non caput crescere: sed etiam Apostolica auctoritate firmatur: Crescatis, inquit, per omnia in eum, qui est caput Christus, ex quo omne corpus constructum et connexum, per omnem tactum subministrationis in mensuram uniuscujusque partis, incrementum corporis facit, in aedificationem sui (Ephes. iv, 15, 16 ). Et iterum: Non tenetis caput, ex quo omne corpus per tactum et conjunctione constructum et subministratum, crescit in incrementum Dei (Coloss. ii, 29). Non ergo caput quod ex origine idem est, sed corpus crescit ex capite. Ad propositum redeamus. Scriptum est de Domino et ejus corpore; quid cui conveniat, ratione discernendum: Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis: in manibus ferent te, ne offendas ad lapidem pedem tuum. Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem, et draconem. Quoniam in me speravit, eripiam eum, protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. Invocavit me, et ego exaudiam eum, cum eo sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum. Longitudine dierum adimplebo eum, et ostendam illi salutare meum ( Psal. xc, 11-16 ). Numquid de cujus obsequio mandavit angelis suis Deus, eidem ostendit salutare suum, et non corpori ejus? Iterum: Sicut sponso imposuit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornatu (Isa. lxi, 10, sec. LXX). Unum corpus dixit utriusque sexus sponsi et sponsae: sed quid in Dominum, quid in Ecclesiam conveniat, ratione cognoscitur. Et idem Dominus dicit in Apocalypsi: Ego sum sponsus et sponsa (Apoc, xviii, 23). Et iterum: Exierunt obviam sponso et sponsae ( Matth. xxv, 1). Et iterum, quid capiti et corpori, ratione discernendum sit per Isaiam declaratur: Sic dicit Dominus Christo Domino meo, cujus ego tenui dexteram, ut exaudiant eum gentes (Isa.","prev":{"citation":"De Septem Regulis 1.1.1-25","label":"1.1.1 to 1.1.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/1.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/1.1.1"},"next":{"citation":"De Septem Regulis 1.1.50-73","label":"1.1.50 to 1.1.73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/1.1.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/1.1.50"},"credit":{"text":"Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}