{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Septem Regulis 2.47-75","citation":"Tyconius, De Septem Regulis 2.47-75","ref":"2.47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/2.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/2.47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/2.47.md","author":{"name":"Tyconius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius"},"work":{"title":"De Septem Regulis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0281a.stoa002"},"verse":false,"words":292,"text":"23). Iterum ostendit breviter bipartitum Christi corpus: Fusca sum et decora (Cant. 1, 4). Absit enim, ut Ecclesia, quae non habet maculam, aut rugam (Ephes. v, 27), quam Dominus suo sanguine mundavit, aliqua ex parte fusca sit, nisi in parte sinistra, per quam nomen Dei blasphematur in gentibus; alias, tota speciosa est, sicut dicit. Tota speciosa es, proxima mea: et reprehensio nulla est in te (Cant. iv, 7). Etenim dicit qua de causa sit fusca et speciosa: ut tabernacula Cedar, et pelles Salomonis. Duo tabernacula ostendit: Regium et servile. Utrumque tamen semen Abrahae. Cedar enim filius est Ismael. Alio denique loco, cum isto Cedar, id est, cum servo ex Abrabam, diuturnam mansionem sic ingemuit Ecclesia dicens: Heu me! quia peregrinatio mea longinqua facta est: Habitavi cum tabernaculis Cedar, multum peregrinata est anima mea. Cum odientibus pacem, eram pacificus: cum loquerer illis, debellabant me gratis (Psal. cxix, 5-7, sec. LXX). Non possum autem dicere, tabernaculum Cedar, praeter Ecclesiam esse. Ipse enim dicit: Tabernaculum Cedar et Salomonis: Unde fusca sum, inquit, et decora. Non enim Ecclesia in his qui foris sunt, fusca est. Hoc mysterio Dominus in Apocalypsi septem angelos dicit, id est, Ecclesiam septiformem, nunc sanctos et praeceptorum custodes: nunc eosdem et multorum criminum reos, et poenitentia dignos ostendit. Et in Evangelio unum praepositorum corpus, diversi meriti manifestat, dicens: Beatus ille servus, quem adveniens dominus illius, invenerit ita facientem (Luc. xii, 43.) Et de eodem: si autem nequam ille servus, quem Dominus dividit in duas partes (Luc. xix, 21). Dico: numquid omnem dividet, aut findet? Denique totum non totum: sed partem ejus cum hypocritis ponet (Matth. xxiv, 51). In uno enim corpus ostendit. Hoc itaque corpus accipiendum est per omnes scripturas, sicubi Deus dicit, ob meritum Israel periturum, aut haereditatem suam exsecrabilem.","prev":{"citation":"De Septem Regulis 2.21-46","label":"2.21 to 2.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/2.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/2.21"},"next":{"citation":"De Septem Regulis 2.76-89","label":"2.76 to 2.89","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/2.76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/2.76"},"credit":{"text":"Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}