{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Septem Regulis 3.2.106-128","citation":"Tyconius, De Septem Regulis 3.2.106-128","ref":"3.2.106","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.106","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.106.md","author":{"name":"Tyconius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius"},"work":{"title":"De Septem Regulis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0281a.stoa002"},"verse":false,"words":278,"text":"Lex enim a carne fieri non potest: quae cum facta non fuerit, punit. Quae ergo spes homini faciendae legis, et fugiendae mortis: nisi opis et misericordiae Dei, quam fides invenit? Caro legi Dei subjecta non est; neque enim potest. Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem non estis in carne, sed in spiritu; siquidem Spiritus Dei in vobis est. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. viii, 7, 9). Ostendit Splritum Dei et Christi, idem esse. Ostendit praeterea, qui Spiritum Dei habuerit, in carne non esse. Si ergo unus est Spiritus Dei et Christi; prophetae et sancti quia Spiritum Dei habuerunt, Spiritum Christi habuerunt. Si spiritum Dei habuerunt, in carne non fuerunt, et legem fecerunt: quia caro est inimica in Deum, et legi ejus subjecta non est. Qui ergo ad Deum confugit, accepit Spiritum Dei, quo accepto, mortificata est caro; qua mortificata, potuit facere legem spiritualis, liberatus a lege, quia justo non est posita. Et iterum: Si Spiritu Dei agimini, non estis sub lege (Gal. v, 18). Qua re manifestum, quia patres nostri, qui Spiritum Dei habuerunt, non fuerunt sub lege. Quamdiu enim quis in carne est, id est, Spiritum Dei non habet, dominatur ei lex. Si autem tradiderit se gratiae, moritur legi, et facit in illo legem spiritus, mortua carne, quae legi Dei subjecta esse non potest. Quod enim gerebatur, id etiam nunc geritur, non enim quia sub lege non sumus, cessavit interdictio illa concupiscentiae, et non magis aucta est; sed nos in revelatam gratiam concurrimus per fidem, edocti a Domino, opus legis de ejus misericordia postulare et dicere: Fiat voluntas tua: Et, Libera nos a mulo (Matth.","prev":{"citation":"De Septem Regulis 3.2.82-105","label":"3.2.82 to 3.2.105","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.82"},"next":{"citation":"De Septem Regulis 3.2.129-149","label":"3.2.129 to 3.2.149","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.129"},"credit":{"text":"Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}