{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Septem Regulis 3.2.129-149","citation":"Tyconius, De Septem Regulis 3.2.129-149","ref":"3.2.129","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.129","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.129.md","author":{"name":"Tyconius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius"},"work":{"title":"De Septem Regulis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0281a.stoa002"},"verse":false,"words":284,"text":"vi, 10, 13). Illi autem in non revelatam per eamdem fidem coacti metu mortis, quam ministra lege parato gladio intentari videbant. Lex data est, donec veniret semen, cui promissum est et evangelizare fidem. Antea vero, lex cogebat in fide; quasi sine lege non possit exprimi fides, ad exquirendam Dei gratiam, eo quod peccatum virtutem non haberet. Data vero lege, passiones quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, urgentes in peccatum, ut vel necessitate, urgerentur in fide, quae imploraret gratiam Dei in auxilio tolerantiae. Custodiam carceris passi sumus, lege minante mortem, et undiqueversum insuperabili muro ambientem, cujus ambitus sola una janua fuit gratia. Huic januae custos, fides praesidebat: ut nemo illum carcerem effugeret, nisi cui fides aperuisset; et qui hanc januam non pulsaret, intra septa logis moreretur. Legem paedagogum passi sumus, qui nos cogeret studere fidei, qui nos cogeret in Christo. Dicit enim Apostolus, propterea datam legem, ut nos custodia sua concluderet in fidem, quantum futurum erat revelari in Christo, qui est finis legis, quo vixerunt omnes, qui fidem gratiae Dei exquisierunt. Prius, inquit, quam veniret fides, sub lege custodiebamur, conclusi in fidem, quam futurum erat revelari. Lex itaque paedagogus noster fuit in Christo (Gal. iii, 24): ut ex fide justificemur. Lex, inquam, fides erat demonstratrix. Sed dicet quis: si in utilitate fidei data est lex, cur non ab origine seminis Abrahae, siquidem juge fuit? Revera, juge fuit. Jugis et fides, ut genitrix filiorum Abrahae. Jugis et lex, per dignoscentiam boni et mali. Sed post promissionem filiorum Abrahae, multiplicatis eis secundum carnem, multiplicandum erat et semen Abrahae, quod non est ex fide. Quae multiplicatio, evenire non possit sine adjutorio legis multiplicatae, et multitudo in fidem necdum revelatam, sicut jam dictum est, vel necessitate deduceretur.","prev":{"citation":"De Septem Regulis 3.2.106-128","label":"3.2.106 to 3.2.128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.106"},"next":{"citation":"De Septem Regulis 3.2.150-181","label":"3.2.150 to 3.2.181","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.150"},"credit":{"text":"Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}