{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Septem Regulis 3.2.150-181","citation":"Tyconius, De Septem Regulis 3.2.150-181","ref":"3.2.150","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.150","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.150.md","author":{"name":"Tyconius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius"},"work":{"title":"De Septem Regulis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0281a.stoa002"},"verse":false,"words":287,"text":"Providentia itaque Dei, sanctum ex augendo gubernandoque semen Abrahae, ut severitate et metu legis, multi compellerentur in fidem, et semen fulciretur usque ad fidei revelationem: Lex autem subintravit, ut multiplicaretur peccatum. Ubi, inquit, multiplicatum est peccatum, superabundavit gratia (Rom. v, 20). Non dixit, nata, sed superabundavit. Ab initio enim data est fugientibus legis molestias atque dominium. Abundavit autem multiplicata lege, superabundavit vero in omnem carnem, revelata in Christum. Qui veniens restaurare, quae in coelo, et quae in terra, evangelizavit fidem his, qui proxime et qui longe (Is. lvii, 49; Ephes. ii, 47), id est, peccatoribus Israel et gentibus. Justi enim Israel ex fide, in eamdem fidem vocati sunt. Idem namque spiritus, eadem fides, eadem gratia per Christum semper data est. Quorum plenitudinem veniens, remoto legis velamine, omni genti largitus est, quae modo, non genere a futuris differebant. Aliter enim numquam fuit semen Abrahae. Quod si quisquam praeter fidem justificatus est: filius Abrahae non fuit. Quoniam filius Abrahae dici non potest, si ex lege, et non sicut Abraham, ex fide justificatus est. Ab eadem namque imagine gratiae et spiritus, in eamdem transisse Ecclesiam, docet Apostolus, dicens: Nos autem omnes, revelata facie gloriam Dei speculantes, in eamdem imaginem commutamur, a claritate in claritatem (II Cor. iii, 18). Dicit et ante passionem Domini gloriam fuisse, et negat ex lege excludi, id est, exprimi, produci, effici potuisse. Unde, manifestum est, ex fide fuisse. Ubi ergo, inquit, gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Et numquid operum? Non; sed per legem fidei (Rom. iii, 27, 28). Quid enim Scriptura dicit? Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei in justitiam (Rom. iv, 3). Ad gloriam ex eadem gloria transivimus: quae non fuit ex lege. Si ex operibus fuit, habet gloriam, sed non ad Deum.","prev":{"citation":"De Septem Regulis 3.2.129-149","label":"3.2.129 to 3.2.149","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.129"},"next":{"citation":"De Septem Regulis 3.2.182-206","label":"3.2.182 to 3.2.206","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.182"},"credit":{"text":"Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}