{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Septem Regulis 3.2.229-251","citation":"Tyconius, De Septem Regulis 3.2.229-251","ref":"3.2.229","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.229","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.229.md","author":{"name":"Tyconius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius"},"work":{"title":"De Septem Regulis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0281a.stoa002"},"verse":false,"words":285,"text":"iii, 6). Et tamen dicit Dominus de eodem Spiritu: Nisi ego abiero, ille non veniet (Joan. xvi, 7), cum et Apostolis jam dedisset cumdem spiritum. Apostolus autem dicit, eumdem spiritum apud antiquos fuisse: Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi propter quod locutus sum (II Cor. iv, 13). Eumdem spiritum fidei… dixit habuisse eumdem, qui dixit: Credidi propter quod locutus sum (Ps. cxv, 1): et id confirmat, dicens: Et nos credimus; ideoque et loquimur. Dicendo: Et nos, ostendit et illos eodem spiritu fidei credidisse. Unde manifestum est, quia haec justi non ex lege, sed spiritu fidei semper habuerunt. Quidquid per Dominum venit, plenitudo est, cujus pars fuit per cumdem. Sicut parvulus, qui cum nihil minus habeat a viro, tamen vir non est, et per incrementa non novorum, sed eorumdem membrorum, in eum venit plenitudo corporis, ut sit perfectus, idem tamen qui fuerat parvulus. Revera non erat in omnibus Spiritus sanctus ante passionem Domini; sed in illis qui per ipsum praesentem credebant, ut ipso victore, et cuncta perficiente, signati perficerentur. Nam justi, quos hic invenit, habuerunt Spiritum sanctum, ut Simeon et Nathanael, et Zacharias, et Elisabeth, et Anna vidua filia Phanuel. Promissio a lege separata est; neque cum sit diversa, immisceri potest. Non conditio infirmat promissionem; cogimur autem nos loqui ea, quae sine igne doloris audire non possumus. Dicunt enim quidam, qui promissionum firmitatem, et quae ex lege est, transgressionem nesciunt: promisisse quidem Deum Abrahae, omnes gentes (sed salvo libero arbitrio), si legem custodissent. Et si pericula imperitiae quorumdam justorum salute patefacere prodest; sed cum de Deo omni potente sermo est, moderari dicenda debemus, ne silenda reputando memoremus, et ex ore nostro, aliena licet, audiantur. Quare cum tremore loquentes, sua cuique pericula consideranda relinquamus.","prev":{"citation":"De Septem Regulis 3.2.207-228","label":"3.2.207 to 3.2.228","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.207","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.207"},"next":{"citation":"De Septem Regulis 3.2.252-272","label":"3.2.252 to 3.2.272","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.252","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.252"},"credit":{"text":"Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}