{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Septem Regulis 3.2.29-53","citation":"Tyconius, De Septem Regulis 3.2.29-53","ref":"3.2.29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.29.md","author":{"name":"Tyconius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius"},"work":{"title":"De Septem Regulis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0281a.stoa002"},"verse":false,"words":282,"text":"Illud autem scire debemus et tenere: numquam omnino interceptum esse semen Abrahae, ab Isaac usque ad hodiernum. Semen autem Abrahae non carnale, sed spirituale, quod non ex lege est, sed ex repromi sione est. Alterum enim semen carnale est, quod ex lege est a monte Sina, Quod est Agar in servitute generans. Ille quidem, qui ex ancilla carnaliter natus est. Qui autem ex libera, ex promissione (Gal. iv, 23, 24). Non esse autem semen Abrahae, nisi quod ex fide est, Apostolus dicit: Cognoscitis ergo, quoniam qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae (Gal. iii, 7)? Et iterum: Vos autem, fratres secundum Isaac, promissionis filii estis (Gal. iv, 28). Semen ergo Abrahae, non ex lege, sed ex promissione est, quod ex Isaac jugiter transit. Si autem constat semen Abrahae, quod ex fide est, constat, quia numquam fuit ex lege. Non enim potuit ex lege esse, et ex fide. Lex enim et fides, diversa res est. Quia lex non est fidei, sed operum. Sicut scriptum est: Lex non est ex fide, sed qui fecerit ea, vivet in eis (Gal. iii, 12). Abraham ergo fide semper filios habuit, lege numquam. Non enim ex lege promissio est Abrahae, aut semini ejus, ut haeres esset mundi, sed per justitiam fidei. Si enim qui per legem ipsi sunt haeredes, vacua est fides, et vacua est promissio. Lex enim iram operatur. Si ergo nec fides, nec promissio Abrahae destrui potest, ab ortu sui jugiter mansit. Nec, data lege, impedita est: quominus Abrahae filii secundum promissionem fidei generentur. Dicit enim Apostolus, post quadringentos et triginta annos datam legem non obfuisse, nec destruxisse promissionem: Si enim ex lege, jam non ex promissione. Abrahae autem, per repromissionem donavit Deus (Ibid., 18).","prev":{"citation":"De Septem Regulis 3.2.1-28","label":"3.2.1 to 3.2.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.1"},"next":{"citation":"De Septem Regulis 3.2.54-81","label":"3.2.54 to 3.2.81","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.54"},"credit":{"text":"Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}