{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Septem Regulis 3.2.54-81","citation":"Tyconius, De Septem Regulis 3.2.54-81","ref":"3.2.54","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.54","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.54.md","author":{"name":"Tyconius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius"},"work":{"title":"De Septem Regulis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0281a.stoa002"},"verse":false,"words":300,"text":"Et alio loco: Lex ergo adversus promissa Dei? Absit (Ibid., 21). Videmus legem ad promissa non pertinere, nec aliquando alteram in alteram impegisse, sed utramque ordinem suum tenuisse. Quia sicut lex numquam fidei obfuit, ita nec fides legem destruxit. Sicut scriptum est: Legem ergo destruimus per fidem? absit, sed legem statuimus (Rom. iii, 31), id est, firmamus: invicem namque firmant. Ergo filii Abrahae non ex lege sunt, sed ex fide per repromissionem. Quaerendum autem quemadmodum hi, qui ex operibus legis negantur potuisse justificari, in lege positi, et legem operantes, justificati fuerint. Quaerendum praeterea, cur post promissionem fidei, quae nullo modo destrui potest, data est lex, quae non est ex fide: ex cujus operibus nemo justificaretur, quia, Quotquot ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ca (Gal. iii, 10). Apostolus denique huic quaestioni prospiciens, cum asserat omnimodo filios Abrahae dono Dei semper fuisse per fidem, non per legem factorum, ex alterius persona respondit sibi, dicens: Quid ergo lex factorum (Rom. iii, 27)? Id est: Si ex fide filii, cur data est lex factorum, cum sufficeret promissio generandis filiis Abrahae, et fide essent nutriendi? Quia justus ex fide vivit (Rom. i, 17; Gal. iii, 11; Heb. x, 30). Antequam enim se interrogasset: Quid ergo lex factorum? jam dixerat, ut viverent, qui ex fide justificari non possent, hoc modo: Quoniam autem ex lege nemo justificatur apud Deum: justus autem ex fide vivit (Gal. iii, 11). Ostendit praeterea, dictum esse per Prophetam, Ex fide vivit: ut manifestum fieret, quemadmodum viverent, qui legem facere non possent. Sed minus lucet, quid sit: Justus ex fide vivit (Habac. ii, 4). Non enim potuit quisquam justus in lege positus vivere, nisi opera legis fecisset, et omnia opera: sin minus, maledicius esset.","prev":{"citation":"De Septem Regulis 3.2.29-53","label":"3.2.29 to 3.2.53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.29"},"next":{"citation":"De Septem Regulis 3.2.82-105","label":"3.2.82 to 3.2.105","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.82"},"credit":{"text":"Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}