{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Septem Regulis 4.6.1-17","citation":"Tyconius, De Septem Regulis 4.6.1-17","ref":"4.6.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/4.6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/4.6.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/4.6.1.md","author":{"name":"Tyconius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius"},"work":{"title":"De Septem Regulis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0281a.stoa002"},"verse":false,"words":285,"text":"Conveniunt ista: sed excedit speciem, dicens: Et dirigam thronum ejus usque in oeternum, Item in utrumque: Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium. Et si venerit injustitia ejus, arguam eum in virga hominum, et in artibus filiorum hominum; misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli, a quibus abstuli a conspectu meo, et fidelis fiet domus ejus. Iterum excedit speciem: et regnum ejus in aeternum in conspectu meo, et fidelis fiet domus ejus. Iterum excedit speciem: et regnum ejus in aeternum in conspectu meo, et thronus ejus erit confirmatus usque in aeternum (Ibid., 13, 16). Quod autem videtur in excessus specie thronum Christi promittere in aeternum, thronum filii hominis promittit, et ita Corpus Christi, id est, Ecclesiae. Non enim propter David promisit Deus regnaturum Christum: cui ante constitutionem mundi promisit hanc claritatem. Et per Isaiam sic dicit Deus Christo: Magnum tibi erit istud: ut voceris puer meus, et statuas tribus Jacob, et Israel dispersionem convertas. Ecce posui te in testamentum generis, in lumen gentium, ut sis in salutem usque in novissimum terrae (Isa. xlix, 6). Quid majus Filio Dei vocari puer meus, et Israel dispersionem convertere, aut per eum factum esse ipsum Israel et coelum et terram, et quae in eis sunt visibilia et invisibilia? Sed ei dixit magnum esse, qui Filio Dei mixtus est ex semine David. Omnis enim promissio Abrahae et David, ipsa est, … semen eorum misereretur ei, cujus sunt omnia, et esset cohaeres in aeternum: non propter eos regnaret Christus, qui est omnium rex a Patre constitulus. Quid dicimus de Salomone? cum Deo est, au post idololatriam reprobatus est? Si cum Deo dixerimus: impunitatem spondebimus idolorum cultoribus. Non enim dicit Scriptura, poenitentiam egisse Salomonem, aut recepisse sapientiaem.","prev":{"citation":"De Septem Regulis 4.5","label":"Regula Iv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/4.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/4.5"},"next":{"citation":"De Septem Regulis 4.6.18-33","label":"4.6.18 to 4.6.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/4.6.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/4.6.18"},"credit":{"text":"Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}