{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Septem Regulis 4.6.181-200","citation":"Tyconius, De Septem Regulis 4.6.181-200","ref":"4.6.181","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/4.6.181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/4.6.181","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/4.6.181.md","author":{"name":"Tyconius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius"},"work":{"title":"De Septem Regulis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0281a.stoa002"},"verse":false,"words":282,"text":"x, 16-19). Qui remanserint, inquit, ab illis. Non enim potest ignis, qui comburit ardere? Qui autem ex combustis superave…int, ignis efficientur. In Zacharia tegimus, illos remeare quos Ecclesia non occiderit, quod ad se convertantur: caeteros vero spiritualiter cruciatibus interfi…ere. Siquidem sta…tibus oculos eruat, et carnes tabescere faciat: Habitabit, inquit, in Israel confidens: et haec erit strages, qua caedet Deus populos, quotquot militaverunt adversus Israel. Tabescent carnes eorum stantibus eis sub pedes suos: et oculi eorum fluent a foraminibus suis, et lingua eorum tabescet in ore eorum. Et erit in illa die alienatio magna super illos, et apprehendet unusquisque manum proximi sui, et implebitur manus ejus, manu proximi ejus (…d est. caecus caecum ducens). Et Judaea praeliabitur in Hierusalem, et colliget viros omnium populorum, et aurum, et argen…um, et vestem, in multitudinem nimis. Et haec erit strages equorum, et mulorum, camelorum, et asinorum, et omnium pecorum, quae sunt in castris illis secundum stragem istam. Et erit, quicumque relicti fuerint ex omnibus gentibus convenientibus super Hierusalem, et ascendent quotaunis adorare regem Domini Deum omnipotentem, celebrare di…m festum scenopegiae (Zach. xvi, 11-16). Elam alienigenarum est. Hic speciali jungit generalem, monstratque biper…itam. Haec dicit Dominus: Confringam Nair arcus, in Elam principatus eorum. Et excedit speciem. Superducam, inquit, quatuor ventos, a quatuor cardinibus coeli, nec erit gens quae illuc non veniat, quae expellat Elam. Redit in speciem: Et terrebo illas, coram inimicis eorum, qui quaerunt animas eorum, et superducam eos secundum iram indignationis meae, et mi…am post eos gladium meum, donec consumat eos. Jungit genus: Et ponam sedem meam in Elam: et perdam inde regem et potentes Erit in novissimis diebus in aeternum captivitatem, Elam, dicit Dominus (Jerem.","prev":{"citation":"De Septem Regulis 4.6.160-180","label":"4.6.160 to 4.6.180","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/4.6.160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/4.6.160"},"next":{"citation":"De Septem Regulis 4.6.201-226","label":"4.6.201 to 4.6.226","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/4.6.201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/4.6.201"},"credit":{"text":"Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}