{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Septem Regulis 4.6.201-226","citation":"Tyconius, De Septem Regulis 4.6.201-226","ref":"4.6.201","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/4.6.201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/4.6.201","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/4.6.201.md","author":{"name":"Tyconius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius"},"work":{"title":"De Septem Regulis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0281a.stoa002"},"verse":false,"words":305,"text":"xxv, 33-38, sec, lxx; sed juxta. Vulg. xlix, 35-39).] Numquid credendum est non fuisse gentem, quae non venerit ad expugnandam E…am, aut illic sedes Domini, cujus captivitatem vertit, nisi Ecclesiastica sit figura? Qu…e vero species: Sinistrae tantum sunt, ut Sodoma, sicut scriptum est; Audite verbum Domini, principes Sodomorum (Isa. i, 10). et quae vocatur spiritualiter Sodoma et AEgyptus: ubi et Dominus eorum crucifixus est (Apoc. xi, 8). Ex his Sodomis exiet Loth, quod est, discessio, ut reveletur homo peccati (II Thess. ii, 3). Babylon civitas adversus Hierusalem: totus mundus est in parte sua, quam in ba… Israel. Haec convenientur: Visio, inquit, adversus Babylonem, et dicit adversus orbem terrarum venturos sanctos Dei mil…es: Tollite vicem et exsultate vicem illis, nolite timere, exhortamini; manus aperite magistratus: quia ecce ego praecipio. Sanc…ificati sunt et vocati gigantes veniunt iram meam lenire gaudentes simul et injuriam facientes. Vox multarum gentium in montibus similis gentium multarum, vox regum et gentium collectarum (Isa. xiii, 1-4, sec. LXX): cum Babylonem gens et rex Medorum everterit. Sequitur enim et dicit, qui sint isti reges, et quae Babylon. Deus sabaoth praecepit genti bellatrici venire de longinquo, de summo fundamento …oeli. Deus et bellatores ejus corruperunt universum orbem terrae. Ululate, proximus est enim dies Domini, et contritio a Deo aderit. Propter hoc omnes manus resolventur, et omnis anima hominis trepidabit. Turbabuntur legati parturientis, et parietes circumstantes, alius ad alium expavescent, et facies eorum sicut flamma commutabuntur. Ecce enim dies Domini insanabilis venit indignationis et irae ponere orbem terrarum desertum, et peccatores perdere ex eo (Ibid., 4-9). [Diem Domini, ex quo passus est, dicit: ex quo spiritualiter interficitur mundus, interficiente exercitu Dei: dum ejus lumen iniqui non vident, sicut serventur, di…ens: Stella enim coeli exterioris et omnia luminaria ejus, lumen dabunt et tenebrescet, et non permanebit lumen ejus.","prev":{"citation":"De Septem Regulis 4.6.181-200","label":"4.6.181 to 4.6.200","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/4.6.181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/4.6.181"},"next":{"citation":"De Septem Regulis 4.6.227-239","label":"4.6.227 to 4.6.239","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/4.6.227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/4.6.227"},"credit":{"text":"Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}